|
125. Sequitur Matthaeus: Et egredientibus eis ab Jericho,
secuta est eum turba multa. Et ecce duo caeci sedentes secus viam
audierunt quia Jesus transiret, et clamaverunt, dicentes: Domine,
miserere nostri, fili David, etc., usque ad illud ubi ait, Et
confestim viderunt, et secuti sunt eum (Matth. XX, 29-34).
Hoc et Marcus commemorat, sed de uno caeco factum (Marc. X,
46-52). Quae ita solvitur quaestio, ut illa soluta est de
duobus, qui legionem daemonum patiebantur in regione Gerasenorum
(Supra, cap. 24, n. 56). Nam duorum etiam caecorum, quos
modo interposuit, unum fuisse notissimum et in illa civitate
famosissimum, ex hoc etiam satis apparet, quod et nomen ejus et patris
ejus Marcus commemoravit: quod in tot superius sanatis a Domino non
facile occurrit, nisi cum Jairum archisynagogum etiam nomine
expressit, cujus filiam resuscitavit Jesus (Marc. V,
22-43). In quo etiam magis iste sensus apparet, quia et ille
archisynagogus utique in loco isto nobilis fuit. Procul dubio itaque
Bartimaeus iste Timaei filius ex aliqua magna felicitate dejectus,
notissimae et famosissimae miseriae fuit, quod non solum caecus, verum
etiam mendicus sedebat. Hinc est ergo quod ipsum solum voluit
commemorare Marcus, cujus illuminatio tam claram famam huic miraculo
comparavit, quam erat illius nota calamitas.
126. Lucas vero quamvis omnino eodem modo factum, tamen in alio
caeco intelligendus est par commemorare miraculum, et ejusdem miraculi
parem modum. Ille quippe hoc factum dicit, cum appropinquaret
Jericho (Luc. XVIII, 35-43): at isti cum egrederetur ab
Jericho. Sed nomen civitatis et facti similitudo putari suadet semel
esse factum: sed Evangelistas in hoc sibi adversari, quod alius
dicat, Cum appropinquaret Jericho, alii, Cum egrederetur ab
Jericho, non sane hoc persuadet, nisi eis qui proclivius credi volunt
mentiri Evangelium, quam duo similia similiterque miracula fecisse
Jesum. Quid autem sit credibilius, et quid potius verum, et omnis
fidelis filius Evangelii facillime videt; et omnis contentiosus saltem
cum admonitus fuerit, vel tacendo, vel etiamsi tacere noluerit,
cogitando sibi ipse respondet.
|
|