|
127. Sequitur Matthaeus, et dicit: Et cum appropinquassent
Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti, tunc Jesus
misit duos discipulos, dicens eis. Ite in castellum quod contra vos
est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea, etc.,
usque ad eum locum ubi ait, Benedictus qui venit in nomine Domini,
Hosanna in altissimis (Matth. XXI, 1-9). Hoc etiam Marcus
narrat eodem ordine custodito (Marc. XI, 1-10). Lucas autem
in Jericho immoratur, quaedam commemorans quae isti praetermiserunt,
de Zachaeo principe Publicanorum, et quaedam in parabolis dicta.
Post haec et ipse occurrit eis ad hujus pulli commemorationem, in quo
sedit Jesus (Luc. XIX, 1-38). Nec moveat quod Matthaeus
asinam dicit et pullum, caeteri autem de asina tacent. Imo etiam
recordanda est illa regula, quam de quinquagenis et centenis
discumbentibus, cum quinque panibus turbae pascerentur, supra
insinuavimus (Supra, cap. 46, n. 98): qua insinuata, non
deberet hoc jam permovere lectorem, nec si Matthaeus ita de pullo
tacuisset, quemadmodum illi de asina tacuerunt, ut maxime contrarium
putaretur, quod unus asinam dixit, alii pullum asinae; quanto minus
moveri oportet, quia unus ita commemoravit asinam, de qua caeteri
tacuerunt, ut tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt? Ubi
ergo utrumque factum potest intelligi, nulla repugnantia est, nec si
alius aliud, et aliud alius commemoret: quanto minus ubi alius unum,
alius utrumque?
128. Joannes quoque cum taceat quemadmodum Dominus discipulos suos
ad haec animalia sibi adducenda miserit, interponit tamen breviter hoc
de pullo, cum testimonio etiam prophetae, quod Matthaeus adhibet
(Joan. XII, 14, 15). In quo etiam testimonio prophetico
aliquantum diversa Evangelistarum locutio ab ea quidem sententia non
recedit: sed potest movere quod hoc Matthaeus sic adhibet, ut asinam
dicat commemorasse prophetam; non autem ita se habet, vel quod
Joannes interponit, vel codices ecclesiastici interpretationis
usitatae. Cujus rei causa illa mihi videtur, quod Matthaeus hebraea
lingua perhibetur Evangelium conscripsisse. Manifestum est autem
interpretationem illam quae dicitur Septuaginta in nonnullis se aliter
habere quam inveniunt in hebraeo, qui eam linguam noverunt, et qui
interpretati sunt singuli eosdem Libros hebraeos. Hujus item
distantiae causa si quaeratur, cur tanta auctoritas interpretationis
Septuaginta multis in locis distet ab ea veritate quae in hebraeis
codicibus invenitur; nihil occurrere probabilius existimo, quam illos
Septuaginta eo spiritu interpretatos, quo et illa quae
interpretabantur dicta fuerant: quod ex ipsa eorum mirabili quae
praedicatur consensione firmatum est. Ergo et ipsi nonnulla in eloquio
variando, et ab eadem voluntate Dei, cujus illa dicta erant, et cui
verba servire debebant non recedendo, nihil aliud demonstrare
voluerunt, quam hoc ipsum quod nunc in Evangelistarum quatuor concordi
quadam diversitate miramur, qua nobis ostenditur non esse mendacium,
si quisquam ita diverso modo aliquid narret, ut ab ejus voluntate cui
consonandum et consentiendum est, non recedat. Quod nosse et moribus
utile est, propter cavenda et judicanda mendacia; et ipsi fidei, ne
putemus quasi consecratis sonis, ita muniri veritatem, tanquam Deus
nobis quemadmodum ipsam rem, sic verba quae propter illam sunt
dicenda, commendet; cum potius ita res quae dicenda est, sermonibus
per quos dicenda est , praeferatur, ut istos omnino quaerere non
deberemus, si eam sine his nosse possemus, sicut illam novit Deus,
et in ipso Angeli ejus.
|
|