|
14. Post enumeratas generationes Matthaeus ita sequitur: Christi
autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater ejus Maria
Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu
sancto. Hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas
exposuit post commemoratum conceptum Joannis, ita narrans: In mense
autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae,
cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen erat
Joseph, de domo David; et nomen virginis Maria. Et ingressus
angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena; Dominus tecum, benedicta
tu in mulieribus. Quae cum vidisset , turbata est in sermone ejus,
et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne
timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in
utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: hic erit
magnus, et filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus
sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et
regni ejus non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo
fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus, dixit
ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et Virtus Altissimi
obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur sanctum , vocabitur Filius
Dei: et caetera, quae ad id quod nunc agitur non pertinent. Hoc
ergo Matthaeus commemoravit dicens de Maria, Inventa est in utero
habens de Spiritu sancto: nec contrarium est quia Lucas exposuit id
quod Matthaeus praetermisit; cum de Spiritu sancto Mariam concepisse
uterque testetur: sicut non est contrarium quia Matthaeus deinceps
connectit quod Lucas praetermittit. Sequitur enim, et dicit
Matthaeus: Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam
traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante,
ecce angelus Domini in somnis apparuit ei, dicens: Joseph, fili
David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea
natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis
nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis
eorum. Hoc autem totum factum est, ut impleretur quod dictum est a
Domino per prophetam dicentem, Ecce virgo in utero habebit, et
pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est
interpretatum, Nobiscum Deus. Exsurgens autem Joseph a somno,
fecit sicut praecepit ei angelus Domini; et accepit conjugem suam: et
non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum; et
vocavit nomen ejus Jesum. Cum ergo natus esset Jesus in Bethleem
Judae in diebus Herodis regis, et caetera.
15. De civitate Bethleem Matthaeus Lucasque consentiunt: sed
quomodo et qua causa ad eam venerint Joseph et Maria, Lucas
exponit, Matthaeus praetermittit. Contra, de Magis ab Oriente
venientibus Lucas tacet, Matthaeus dicit, ita contexens: Ecce
Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus
est rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus
adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est; et caetera,
usque ad eum locum, ubi scriptum est de ipsis Magis quod responso
accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi
sunt in regionem suam. Hoc totum Lucas praetermittit, sicut
Matthaeus non narravit quod Lucas narrat, in praesepi positum
Dominum; et quod pastoribus eum natum angelus nuntiaverit; et quod
multitudo militiae coelestis facta est cum angelo laudantium Deum; et
quod venerunt pastores, et viderunt verum esse quod eis angelus
nuntiaverat; et quod die circumcisionis suae nomen acceperit; et quae
post impletos dies purgationis Mariae idem Lucas narrat, quod
attulerint eum ad Jerusalem, et de Simeone vel Anna, quae dixerint
de illo in templo, posteaquam cognoverunt eum impleti Spiritu sancto:
omnia haec tacet Matthaeus.
16. Unde merito quaeritur quando facta sint, sive quae Matthaeus
praetermittit et Lucas dicit, sive quae Lucas praetermittit et
Matthaeus dicit. Quandoquidem Matthaeus, regressis in regionem suam
Magis qui venerant ab Oriente, sequitur et narrat, Joseph ab angelo
admonitum ut cum infante in Aegyptum fugeret, ne ab Herode
necaretur; deinde Herodem illo non invento, a bimatu et infra pueros
occidisse: defuncto autem Herode rediisse ab Aegypto, et audito quod
Archelaus in Judaea regnaret pro Herode patre suo, habitasse cum
puero in Galilaeae civitate Nazareth: quae omnia Lucas tacet. Nec
ideo contrarium videri potest, quod vel hic dicit quae ille
praetermittit, vel ille commemorat quae iste non dicit. Sed quaeritur
quando fieri potuerint quae contexit Matthaeus de profectione in
Aegyptum atque inde regressione post Herodis mortem, ut jam in
civitate Nazareth habitarent, quo eos Lucas, posteaquam perfecerunt
in templo circa puerum omnia secundum Legem Domini, reversos esse
commemorat. Hic proinde cognoscendum est quod deinceps ad caetera
talia valeat, ne similiter moveant animumque conturbent, sic
unumquemque Evangelistam contexere narrationem suam, ut tanquam nihil
praetermittentis series digesta videatur: tacitis enim quae non vult
dicere, sic ea quae vult dicere, illis quae dicebat adjungit, ut ipsa
continuo sequi videantur: sed cum alter ea dicit quae alter tacuit,
diligenter ordo consideratus indicat locum ubi ea potuerit, a quo
praetermissa sunt, transilire, ut ea quae dicere intenderat ita
superioribus copularet, tanquam ipsa nullis interpositis sequerentur.
Ac per hoc intelligitur Matthaeus, ubi ait somnio admonitos Magos ne
redirent ad Herodem, et per aliam viam regressos in regionem suam;
illic praetermisisse quae Lucas narravit gesta circa Dominum in
templo, et dicta a Simeone et Anna: ubi rursus Lucas praetermittens
profectionem in Aegyptum, quam narrat Matthaeus, tanquam continuam
contexuit regressionem ad civitatem Nazareth.
17. Si quis autem velit unam narrationem ex omnibus, quae de
Christi nativitate et infantia vel pueritia in utriusque narratione ab
alterutro seu dicuntur seu praetermittuntur, ordinare sic potest:
Christi autem generatio sic erat (Matth. I, 18). Fuit in
diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam nomine Zacharias, de
vice Abia: et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen ejus
Elisabeth. Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus
mandatis et justificationibus Domini sine querela. Et non erat illis
filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in
diebus suis. Factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine
vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit
ut incensum poneret ingressus in templum Domini: et omnis multitudo
populi erat orans foris hora incensi. Apparuit autem illi angelus
Domini, stans a dextris altaris incensi: et Zacharias turbatus est
videns, et timor irruit super eum. Ait autem ad illum angelus: Ne
timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua
Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: et erit
gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet; et
Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae: et multos
filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum: et ipse praecedet
ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in
filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem
perfectam. Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim
sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Et respondens
angelus dixit ei: Ego sum Gabriel qui adsto ante Deum, et missus
sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare: et ecce eris tacens, et
non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non
credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Et erat
plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in
templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt
quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et
permansit mutus. Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus,
abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor
ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: Quia sic mihi fecit
Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter
homines. In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in
civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam
viro cui nomen erat Joseph, de domo David; et nomen virginis
Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena;
Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae cum vidisset,
turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud
Deum: ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen
ejus Jesum: hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur; et
dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo
Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem Maria
ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et
respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et
virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur sanctum,
vocabitur Filius Dei: et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa
concepit filium in senectute sua; et hic mensis est sextus illi quae
vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum
tuum. Et discessit ab illa angelus. Exsurgens autem Maria in diebus
illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda: et
intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Et factum
est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in
utero ejus; et repleta est Spiritu sancto Elisabeth, et exclamavit
voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus
fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad
me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis,
exsultavit in gaudio infans in utero meo: et beata quae credidisti,
quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Et ait
Maria: Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus
in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce
enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna
qui potens est, et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus in
progenies et progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio
suo, dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit
inanes. Suscepit Israel puerum suum, memorari misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in
saecula. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et
reversa est in domum suam (Luc. I, 5, 36); et inventa est in
utero habens de Spiritu sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset
justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec
autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens:
Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam:
quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem
filium, et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum
suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur
quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero
habebit et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est
interpretatum, Nobiscum Deus. Exsurgens autem Joseph a somno,
fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam: et
non cognoscebat eam (Matth. I, 18-25). Elisabeth autem
impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Et audierunt vicini
et cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum
illa, et congratulabantur ei. Et factum est in die octavo, venerunt
circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris ejus Zachariam.
Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur
Joannes. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui
vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri ejus quem vellet vocari
eum. Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen
ejus. Et mirati sunt universi. Apertum est autem illico os ejus et
lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor
super omnes vicinos eorum; et super omnia montana Judaeae
divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt omnes qui audierant in
corde suo, dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus
Domini erat cum illo. Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu
sancto, et prophetavit, dicens: Benedictus Dominus, Deus
Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et erexit
cornu salutis nobis, in domo David pueri sui. Sicut locutus est per
os sanctorum, qui a saeculo sunt, Prophetarum ejus. Salutem ex
inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. Ad faciendam
misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se
nobis. Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus
illi, in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante
faciem Domini parare vias ejus, ad dandam scientiam salutis plebi ejus
in remissionem peccatorum eorum. Per viscera misericordiae Dei nostri
in quibus visitavit nos Oriens ex alto. Illuminare iis qui in
tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam
pacis. Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu; et erat in
desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel. Factum est autem
in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur
universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae
Syrino. Et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam
civitatem David, quae vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et
familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore
praegnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut
pareret: et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit;
et reclinavit eum in praesepio; quia non erat eis locus in diversorio.
Et pastores erant in eadem regione vigilantes et custodientes vigilias
noctis supra gregem suum: et ecce angelus Domini stetit juxta illos,
et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et
dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis
gaudium magnum, quod erit omni populo; quia natus est vobis hodie
Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc
vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in
praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae
caelestis, laudantium Deum et dicentium: Gloria in altissimis Deo,
et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et factum est ut
discesserunt ab eis angeli in coelum, pastores loquebantur ad invicem:
Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est,
quod Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinantes, et invenerunt
Mariam et Joseph, et infantem positum in praesepio. Videntes autem
cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui
audierunt mirati sunt, et de iis quae dicta erant a pastoribus ad
ipsos. Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde
suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in
omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Et
postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est
nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero
conciperetur (Luc. I, 57, II, 21). Et ecce Magi ab
Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex
Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare
eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma
cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et Scribas
populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi
dixerunt ei, In Bethleem Judae: sic enim scriptum est per
prophetam, Et tu Bethleem terra Juda, nequaquam minima es in
principibus Juda; ex te enim exiet dux qui regat populum meum
Israel. Tunc Herodes clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis
tempus stellae quae apparuit eis. Et mittens eos in Bethleem dixit:
Ite, et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis
renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Qui cum audissent
regem, abierunt: et ecce stella quam viderant in Oriente,
antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer.
Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes
domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus: et procidentes
adoraverunt eum; et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera,
aurum, thus et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent
ad Herodem, per aliam viam regressi sunt in regionem suam (Matth.
II, 1-12). Qui cum recessissent, posteaquam impleti sunt dies
purgationis matris ejus, secundum Legem Moysi, tulerunt illum in
Jerusalem, ut sisterent eum Domino: sicut scriptum est in Lege
Domini, Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino
vocabitur. Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in Lege
Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat
in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus et timoratus,
exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo: et
responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi
prius videret Christum Domini: et venit in Spiritu in templum. Et
cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum
consuetudinem Legis pro eo, et ipse accepit eum in amplexus suos, et
benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum,
quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem
Gentium, et gloriam plebis tuae Israel. Et erant pater ejus et
mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedixit illos
Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in
ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui
contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut
revelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Anna prophetissa
filia Phanuel de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et
vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua; et haec vidua
usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de templo,
jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Et haec, ipsa hora
superveniens, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui
exspectabant redemptionem Jerusalem . Et ut perfecerunt omnia
secundum Legem Domini (Luc. II, 22-39), ecce angelus
Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum
et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam
tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in
Aegyptum. Et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod
dictum est a Domino per prophetam dicentem, ex Aegypto vocavi filium
meum. Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est
valde: et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethleem, et in
omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod
exquisierat a Magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per
Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et
ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari quia
non sunt. Defuncto autem Herode, ecce apparuit angelus Domini in
somnis Joseph in Aegypto, dicens: Surge et accipe puerum, et
matrem ejus, et vade in terram Israel; defuncti sunt enim qui
quaerebant animam pueri. Qui surgens accepit puerum et matrem ejus,
et venit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in
Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Et admonitus in
somnis, secessit in partes Galilaeae: et veniens habitavit in
civitate quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per
Prophetas, Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II,
13-23). Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia,
et gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes ejus per omnes annos in
Jerusalem in die solemni Paschae. Et cum factus esset annorum
duodecim, ascendentibus illis in Jerosolymam secundum consuetudinem
diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Jesus
in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. Existimantes autem
illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter
cognatos et notos. Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem
requirentes eum. Et factum est post triduum invenerunt illum in templo
sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos.
Stupebant autem omnes qui audiebant eum, super prudentia et responsis
ejus. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum:
Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes
quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis?
Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Et
ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. Et descendit
cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis. Et mater ejus
conservabat omnia verba haec in corde suo . Et Jesus proficiebat
sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines (Luc. II,
40-52).
|
|