CAPUT LXVIII. De arefacta arbore ficulnea, et quae juxta narrata sunt, quomodo non repugnet Matthaeus caeteris, et maxime Marco de ordine narrationis.

130. Sequitur Matthaeus: Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. Videntes autem principes sacerdotum et Scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes, Hosanna filio David; indignati sunt, et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dicit eis: Utique; nunquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. Mane autem revertens in civitatem, esurivit: et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea, nisi folia tantum; et ait illi: Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea. Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit? Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle te, et jacta te in mare, fiet: et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis (Matth. XXI, 14-22).

131. Hoc et Marcus consequenter dicit, sed non eumdem ordinem tenet. Primo enim quod eum Matthaeus in templum dixit intrasse, et ejecisse vendentes et ementes, non commemorat Marcus, sed circumspectis omnibus, cum jam vespera esset, exisse dicit in Bethaniam cum duodecim; et alia die cum exirent a Bethania esuriisse, et arbori fici maledixisse: quod et Matthaeus commemorat. Et subjungit idem Marcus, quod venerit Jerosolymam, et cum introisset in templum, ejecit vendentes et ementes, quasi altero die, non primo factum esset (Marc. XI, 11-17). Sed quia Matthaeus ita connectit, Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, unde mane revertentem in civitatem arbori maledixisse commemorat; probabilius creditur ipse potius tenuisse ordinem temporis de vendentibus et ementibus ejectis de templo. Cum enim dicit, Et relictis illis, abiit foras; quibus relictis intelligi poterit, nisi cum quibus superius loquebatur, indignantibus quod pueri clamarent, Hosanna filio David? Praetermisit ergo Marcus quod primo die factum est, cum intravit in templum; et recordatum interposuit, cum dixisset quod non invenerit aliquid in ficulnea praeter folia, quod secundo die factum est, sicut ambo testantur. Miratos autem esse discipulos quod arbor aruerit, et eis Dominum respondisse de fide et de monte in mare transferendo, non ipso secundo die quo dixit arbori, Jam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet, sed tertio die dicit. Ipso quippe die secundo commemoravit idem Marcus de templo ejectos vendentes, quod primo die factum praetermiserat. Ipso ergo secundo die dicit facta vespera egressum de civitate, et cum mane transirent, vidisse discipulos ficum aridam factam a radicibus, et recordatum Petrum dixisse ei, Rabbi, ecce ficus cui maledixisti, aruit: tunc eum de potentia fidei respondisse. Matthaeus autem tanquam secundo die hoc totum factum sit, id est, et dictum arbori, Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum; et arefactam esse continuo; et videntibus hoc discipulis atque mirantibus illud de virtute fidei fuisse responsum. Unde intelligitur, Marcum quidem secundo die commemorasse quod primo die factum praetermiserat, de templo scilicet ejectos vendentes et ementes: Matthaeus vero cum commemorasset quod altero die factum est, de arbore maledicta quando mane revertebatur a Bethania in civitatem, praetermisit ea quae Marcus commemoravit, venisse illum in civitatem, et vespere exiisse, et mane cum transirent, discipulos arborem aridam fuisse miratos; et ei quod secundo die gestum erat, quo arbor maledicta est, adjunxit illud quod tertio die gestum est, ejus ariditatem miratos esse discipulos, et de potentia fidei a Domino audisse: sic ea conjungens, ut nisi ex Marci narratione cogamur intendere, ubi et quid Matthaeus praetermiserit, non possit agnosci. Cum ergo dixisset Matthaeus, Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. Mane autem revertens in civitatem, esurivit: et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea, nisi folia tantum; et ait illi: Nunquam abs te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea; praetermissis caeteris ad eumdem diem pertinentibus, adjunxit statim, Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit? quod alio die viderunt, alio die mirati sunt. Intelligitur autem non tunc aruisse quando viderunt, sed continuo cum maledicta est. Neque enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt, ac sic eam continuo in verbo Domini aruisse intellexerunt.