|
132. Sequitur Matthaeus, et dicit: Et cum venisset in templum,
accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis dedit tibi hanc
potestatem? Respondens Jesus dixit illis: Interrogabo vos et ego
unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua
potestate haec faciam. Baptismus Joannis unde erat? etc., usque ad
illud ubi ait, Nec ego vobis dico in qua potestate haec facio
(Matth. XXI, 23-27). Hoc totum et alii duo Marcus et
Lucas totidem pene verbis explicaverunt (Marc. XI, 27-33,
et Luc. XIX, 47; XX, 8): nec in ordine inter se videntur
aliquid discrepare, nisi unde superius locutus sum, quod praetermissis
quibusdam Matthaeus ad alterum diem pertinentibus ita contexit
narrationem, ut nisi advertatur, possit putari ipsum in secundo die
adhuc versari, Marcum autem in tertio. Lucas vero non quasi ex
ordine dies persequens hoc subjunxit, sed cum commemorasset ejectos de
templo ementes et vendentes, praetermisit quod exibat in Bethaniam,
et regrediebatur in civitatem, et quod de ficulnea factum est, et quod
mirantibus discipulis de fidei virtute responsum est: atque his
praetermissis intulit dicens, Et erat docens quotidie in templo.
Principes autem sacerdotum et Scribae et principes plebis quaerebant
illum predere: et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim
populus suspensus erat audiens illum. Et factum est in una dierum,
docente illo populum in templo et evangelizante, convenerunt principes
sacerdotum et Scribae cum senioribus, et aiunt dicentes ad illum:
Die nobis in qua potestate haec facis? etc., quae etiam duo illi
commemorant. Unde apparet, nihil eis etiam ipso ordine repugnare,
quando id quod dicit factum in una dierum, ea dies intelligitur, in
qua id gestum illi etiam retulerunt.
|
|