|
133. Sequitur Matthaeus: Quid autem vobis videtur? Homo
habebat duos filios, et accedens ad primum dixit, Fili, vade, hodie
operare in vinea mea: ille autem respondens, ait, Nolo; postea
autem poenitentia motus, abiit, Accedens autem ad alterum dixit
similiter: at ille respondens, ait. Eo, Domine; et non iit,
etc., usque ad illud ubi ait, Et qui ceciderit super lapidem istum,
confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum (Matth.
XXI, 28-44). Marcus et Lucas non commemorant de duobus
istis filiis, quibus imperatum est ut irent atque operarentur in
vinea: sed quod post hoc narrat Matthaeus de vinea quae locata est
agricolis, qui persecuti sunt servos missos ad se, et postea dilectum
filium occiderunt, et ejecerunt extra vineam, etiam illi ambo non
tacent, eodem ordine custodito (Marc. XII, 1-11, et Luc.
XX, 9-18), id est, posteaquam de baptismo Joannis interrogati
Judaei se nescire dixerunt, et respondit eis, Nec ego dico vobis in
qua potestate haec facio.
134. Nullius ergo hic repugnantiae quaestio nascitur, nisi quod
Matthaeus, cum dixisset quod Dominus interrogaverit Judaeos, Cum
venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? illos respondisse
subjungit atque dixisse, Malos male perdet, et vineam locabit aliis
agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis. Quod Marcus non ab
ipsis responsum esse commemorat, sed Dominum hoc consequenter locutum
post interrogationem suam, ipsum sibi quodammodo respondisse: ita enim
dicit, Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet, et perdet colonos,
et dabit vineam aliis. Sed facile potest intelligi vel illorum vocem
ita subjunctam, ut non interponeretur, Illi dixerunt, aut, Illi
responderunt, sed tamen intelligeretur; aut ideo responsionem istam
Domino potius attributam, quia cum verum dixerunt, etiam de illis hoc
ipse respondit qui veritas est.
135. Sed illud magis movet, quod Lucas non solum eos hoc
respondisse non dicit, haec etiam verba ipse quoque sicut Marcus
Domino attribuens, verum etiam contrariam retulisse responsionem,
dicentes, Absit. Ita enim narrat: Quid ergo faciet illis dominus
vineae? Veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis.
Quo audito dixerunt illi: Absit. Ille autem aspiciens eos ait:
Quid est ergo hoc quod scriptum est, Lapidem quem reprobaverunt
aedificantes, hic factus est in caput anguli? Quomodo ergo secundum
Matthaeum illi, quibus haec loquebatur, dixerunt, Malos male
perdet, et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum
temporibus suis; cum secundum Lucam talibus verbis contradixerint
dicentes, Absit? Et revera quod secutus Dominus ait de lapide
reprobato ab aedificantibus, et facto in caput anguli, ita illatum
est, ut hoc testimonio convincerentur illi parabolae contradicentes.
Nam et ipse Matthaeus hoc sic commemorat dictum, tanquam
contradicentibus, cum ait, Nunquam legistis in Scripturis, Lapidem
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Quid
est enim, Nunquam legistis, nisi quia hoc responderant, quod esset
contrarium? Hoc et Marcus significat, qui haec ipsa verba ita
refert, Nec Scripturam hanc legistis, Lapidem quem reprobaverunt
aedificantes, hic factus est in caput anguli? Quae sententia secundum
Lucam magis apparet loco suo dicta, post illorum contradictionem qua
dixerunt, Absit. Tantumdem enim valet, sicut hoc etiam ipse ponit,
Quid est ergo hoc quod scriptum est, Lapidem quem reprobaverunt
aedificantes, hic factus est in caput anguli? Hanc enim sententiae
voluntatem intimat, sive Nunquam legistis, sive Nec hoc legistis,
sive Quid est ergo hoc quod scriptum est.
136. Restat ergo ut intelligamus in plebe quae audiebat, quosdam
respondisse quod Matthaeus commemorat dicens, Aiunt illi: Malos
male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis; quosdam vero
illud quod Lucas non tacuit, hoc est, Absit. Iis ergo qui illud
Domino responderant, illi alii responderunt, Absit: sed illorum
responsio quibus isti retulerunt, Absit, propterea Domino tributa
est et a Marco et a Luca, quia, sicut dixi, per eos veritas ipsa
locuta est, sive per nescientes si mali erant, sicut per Caipham,
qui nesciens quid dixerit, cum esset pontifex, prophetavit (Joan.
XI, 49-51); sive per scientes ac jam intelligentes atque
credentes. Ibi enim erat etiam illa multitudo, per quam jam erat
impleta illa prophetia, cum venienti magna celebritate occurrentes
acclamarent, Benedictus qui venit in nomine Domini (Psal.
CXVII, 26; Matth. XXI, 9).
137. Nec moveat quod idem Matthaeus principes sacerdotum et
seniores populi dixit accessisse ad Dominum, et quaesivisse in qua
potestate haec faceret, et quis ei dederit hanc potestatem, quando eos
de baptismo Joannis vicissim interrogavit unde esset, de coelo an ex
hominibus; quibus respondentibus quod nescirent, ait, Nec ego vobis
dico in qua potestate haec facio. Inde enim secutus est contextim
loquendo, et ait: Quid autem vobis videtur? Homo habebat duos
filios, etc., sine ulla cujusquam rei vel personae interpositione,
secundum Matthaeum sermo contexitur, usque ad hoc quod de locata
agricolis vinea commemoratur. Potest enim putari omnia eum principibus
sacerdotum et senioribus populi locutum fuisse, a quibus fuerat de sua
potestate interrogatus. Qui utique si tentantes et inimici
quaesierant, non in eis possunt intelligi qui crediderant, atque illud
clarum ex propheta testimonium Domino perhibuerant; qui etiam modo
respondere potuissent, non nescientes, sed credentes, Malos male
perdet, et vineam locabit aliis agricolis. Hoc omnino movere non
debet, ut ideo putemus non fuisse credentes in illa multitudine, quae
tunc Domini parabolas audiebat. Tacuit namque idem Matthaeus
brevitatis causa, quod Lucas non tacet, parabolam istam scilicet non
ad eos solos dictam, qui de potestate interrogaverant, sed ad plebem.
Sic enim ait, Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo
plantavit vineam, etc. In hac ergo plebe intelligendum est etiam
illos esse potuisse, qui sic eum audirent, quomodo qui dixerant,
Benedictus qui venit in nomine Domini; et ipsos vel ex ipsis fuisse
qui responderunt, Malos male perdet, et vineam locabit aliis
agricolis. Quorum responsionem non solum propterea Domino tribuerunt
Marcus et Lucas, quod hoc ipse dixisset, quia veritas est , quae
etiam per malos atque nescientes saepe loquitur, occulto quodam
instinctu mentem hominis movens, non sanctitatis illius merito, sed
jure propriae potestatis: verum etiam quia tales esse potuerunt, ut
non frustra in ipso corpore Domini jam sicut membra deputarentur, ut
merito eorum vox illi tribueretur, cujus membra erant, quia jam
baptizaverat plures quam Joannes (Joan. IV, 1), et habebat
turbas discipulorum, sicut ipsi Evangelistae saepe testantur, et unde
erant etiam illi quingenti fratres, quibus eum apostolus Paulus post
resurrectionem praesentatum esse commemorat (I Cor. XV, 6):
praesertim quia et secundum eumdem Matthaeum non ita dictum est,
Aiunt illi, Malos male perdet, ut in eo quod positum est, illi,
pluralis numerus accipiendus sit, tanquam eorum fuerit ista responsio,
qui eum de sua potestate dolose interrogaverant; sed, Aiunt illi,
dictum est, id est, illi ipsi Domino, singulari pronomine, non
plurali, quod in codicibus graecis sine ullo scrupulo ambiguitatis
apparet .
138. Est quidam sermo Domini apud evangelistam Joannem, ubi hoc
quod dico, facilius possit intelligi. Dicebat ergo, inquit, Jesus
ad eos qui crediderunt ei, Judaeos: Si vos manseritis in sermone
meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas
liberabit vos. Et responderunt ei: Semen Abrahae sumus, et nemini
servivimus unquam: quomodo tu dicis, Liberi eritis? Respondit eis
Jesus: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum,
servus est peccati: servus autem non manet in domo in aeternum; filius
autem manet in aeternum: si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi
eritis. Scio quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me inter
ficere, quia sermo meus non capit in vobis (Joan. VIII,
31-37). Non utique illis diceret, quaeritis me interficere,
qui in eum jam crediderant, quibus dixerat, Si vos manseritis in
sermone meo, vere discipuli mei eritis: sed quia hoc ad eos dixerat,
qui jam in eum crediderant, ea vero multitudo praesens erat quae plures
habebat inimicos, etiam non exprimente Evangelista qui essent qui
responderunt, ex hoc ipso quod responderunt, et quod deinde ab illo
audire meruerunt, satis apparet quae verba quibus sint tribuenda
personis. Sicut ergo in hac multitudine secundum Joannem erant qui
jam crediderant in Jesum, erant etiam qui eum occidere quaerebant:
sic in illa de qua nunc loquimur, erant qui dolose Dominum
interrogaverant, in qua potestate illa faceret; erant etiam qui non
dolose, sed fideliter acclamaverant, Benedictus qui venit in nomine
Domini: ac per hoc erant qui dicerent, Perdet illos, et vineam suam
dabit aliis. Quae vox recte etiam ipsius Domini fuisse intelligitur,
sive propter veritatem quae ipse est , sive propter membrorum ejus cum
suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent,
Absit, quia intelligebant in seipsos esse parabolam dictam.
|
|