|
139. Sequitur Matthaeus: Et cum audissent principes sacerdotum
et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret: et
quaerentes cum tenere, timuerunt turbas; quoniam sicut prophetam eum
habebant. Et respondens Jesus dixit iterum in parabolis eis,
dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit
nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias,
et nolebant venire, etc., usque ad illud ubi ait, Multi enim sunt
vocati, pauci vero electi (Matth. XXI, 45; XXII,
14). Parabolam istam de invitatis ad nuptias, solus Matthaeus
narrat: simile quiddam etiam Lucas commemorat; sed non est hoc,
sicut et ordo ipse indicat, quamvis et illud nonnullam hujus
similitudinem gerat (Luc. XIV, 16-24). Quod vero post
illam parabolam de vinea et occiso filio patrisfamilias subnectit
Matthaeus, cognovisse Judaeos quod in eos totum dictum fuerit, et
insidias coepisse moliri, hoc etiam Marcus Lucasque testantur eumdem
ordinem retinentes (Marc. XII, 12, et Luc. XX, 19):
sed inde ipsi pergunt in aliud, ex hoc subjungentes quod et Matthaeus
post istam, quam solus interposuit de nuptiis parabolam, ex ordine
inseruit.
|
|