CAPUT LXXII. De nummo Caesari reddendo, cujus habeat imaginem, et de muliere quae septem, fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.

140. Sequitur ergo Matthaeus: Tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum: dic ergo nobis, quid tibi videtur, licet censum dari Caesari, an non? et caetera, usque ad illud ubi ait, Et audientes turbae mirabantur in doctrina ejus (Matth. XXII, 15-33). Haec duo Domini responsa, unum de nummo propter tributum reddendum Caesari, alterum de resurrectione propter illam mulierem quae septem sibimet succedentibus fratribus nupserat, Marcus et Lucas similiter narrant, nec in ordine aliquid discrepant (Marc. XII, 13-27, et Luc. XX, 20-40). Post parabolam quippe illam de conductoribus vineae, et de Judaeis in quos dicta est, insidias praeparantibus, quae omnes tres commemoraverunt, praetermittunt hi duo Marcus et Lucas parabolam de invitatis ad nuptias, quam solus Matthaeus interposuit: et cum illo jam sequuntur, narrantes haec duo, de tributo Caesaris, et de muliere septem singillatim virorum, eodem prorsus ordine, sine aliqua repugnantiae quaestione.