|
141. Sequitur ergo Matthaeus, et dicit: Pharisaei autem
audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum;
et interrogavit eum unus ex eis Legis doctor, tentans eum:
Magister, quod est mandatum magnum in Lege? Ait illi Jesus:
Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua,
et in tota mente tua: hoc est maximum et primum mandatum. Secundum
autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his
duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII,
34-40). Hoc et Marcus commemorat, eumdem ordinem servans
(Marc. XII, 28-34). Nec moveat quod Matthaeus dicit
tentantem fuisse illum a quo Dominus interrogatus est; Marcus autem
hoc tacet, et in fine ita concludit , quod ei Dominus sapienter
respondenti dixerit, Non longe es a regno Dei. Fieri enim potest ut
quamvis tentans accesserit, Domini tamen responsione correctus sit.
Aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam, tanquam decipere
volentis inimicum; sed cautam potius, tanquam experiri amplius
volentis ignotum. Neque enim frustra scriptum est, Qui facile
credit, levis corde est, et minorabitur (Eccli. XIX, 4).
142. Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid
interponit (Luc. X, 25-37): utrum autem hoc recordetur, an
alius ille sit cum quo similiter de duobus istis praeceptis Dominus
egerit, prorsus incertum est: hinc autem etiam recte videtur alius
esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam
ipse dicitur respondisse Domino interroganti, et in sua responsione
commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset Dominus, Hoc
fac, et vives, ut illud faceret quod magnum esse in Lege ipse
responderat, secutus Evangelista ait, Ille autem volens se
justificare dixit: Et quis est meus proximus? Tunc Dominus narravit
de illo qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in
latrones. Unde quia et tentans praedictus est, et duo praecepta ipse
respondit, et post admonitionem Domini dicentis, Hoc fac, et
vives, non bonus commendatur cum dicitur de eo, Ille autem volens se
justificare; iste autem quem pari ordine Matthaeus Marcusque
commemorant, tam bene commendatus est, ut ei diceret Dominus, Non
longe es a regno Dei: probabilius creditur hunc alium esse, non
illum.
|
|