|
143. Sequitur Matthaeus: Congregatis autem Pharisaeis,
interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo?
cujus filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo ergo
David in spiritu vocat eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino
meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
Et nemo poterat ei respondere verbum, neque ausus fuit quisquam ex
illa die eum amplius interrogare (Matth. XXII, 41-46).
Hoc consequenter et eodem ordine Marcus quoque commemorat (Marc.
XII, 35-37). Lucas etiam, tantummodo de illo tacet, qui
interrogavit Dominum, quod esset mandatum primum in Lege: hoc autem
praetermisso, eumdem etiam ipse ordinem servat; et hoc de Christo,
quomodo sit filius David, quaesisse a Judaeis Dominum pariter narrat
(Luc. XX, 41-44). Nec interest ad sententiam, quod
secundum Matthaeum, cum interrogasset Jesus quid eis videretur de
Christo, cujus esset filius, illi responderunt, David, tum demum
intulit, quomodo eum David diceret Dominum; secundum illos autem
duos, Marcum et Lucam, nec interrogati esse, nec respondisse
inveniuntur. Intelligere enim debemus, post eorum responsionem
sententiam ipsius Domini a duobus Evangelistis insinuatam, quomodo ab
illo dicta sit, his audientibus quos volebat suo magisterio utiliter
informare, et a Scribarum alienare doctrina: qui de Christo illud
solum sapiebant, quod secundum carnem factus erat ex semine David,
non eum autem intelligebant Deum, propter quod erat Dominus ipsius
David. Ideo tanquam de illis errantibus Dominus ad istos sermonem
faciens, quos volebat ab illorum errore liberari, secundum hos duos
Evangelistas commemoratur: ut quod illis dictum est, Quomodo
dicitis, sicut Matthaeus narrat, sic accipiatur, non tanquam ad
illos, sed tanquam de illis ad eos potius dictum sit, quos volebat
instruere.
|
|