|
144. Sequitur Mathaeus, ita narrationis ordinem tenens: Tunc
Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super
cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: omnia ergo quaecumque
dixerint vobis, servate et facite; secundum vero opera eorum nolite
facere. Dicunt enim et non faciunt, etc., usque ad illud ubi ait,
Non me videbitis amodo donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine
Domini (Matth. XXIII). Similem sermonem habuisse Dominum
adversus Pharisaeos et Scribas Legisque doctores, Lucas quoque
commemorat, sed in domo cujusdam Pharisaei, qui eum vocaverat ad
convivium. Quod ut narraret, digressus erat a Matthaeo, circa illum
locum, ubi ambo commemoraverant quod dictum est a Domino, de signo
Jonae trium dierum et noctium, et de regina Austri, et de
Ninivitis, et de spiritu immundo qui redit et invenit mundatam domum:
post quem sermonem dicit Matthaeus, Adhuc eo loquente ad turbas,
ecce mater ejus, et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei (Id.
XII, 39-46); Lucas autem in eo sermone Domini,
commemoratis etiam quibusdam quae Matthaeus dixisse Dominum
praetermisit, ab ordine quem cum Matthaeo tenuerat ita digreditur:
Et cum loqueretur, inquit, rogavit illum quidam Pharisaeus ut
pranderet apud se; et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit
intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quod de foris est
calicis et catini, mundatis. Atque hinc jam caetera in eosdem
Pharisaeos et Scribas et Legis doctores talia dicit, qualia
Matthaeus hoc loco, quem nunc considerandum suscepimus (Luc. XI,
29-52). Quanquam ergo ita ista Matthaeus commemoret, ut
quamvis domum illius Pharisaei non nominet, non tamen locum exprimat
ubi dicta sint, quo repugnet aliquid illi domui: tamen quia jam
venerat Dominus in Jerusalem a Galilaea, et post ejus adventum ita
superiora usque ad hunc sermonem contexuntur, ut probabiliter
accipiantur in Jerusalem gesta, Lucas autem illud narrat, cum adhuc
Dominus iter ageret in Jerusalem; videntur mihi similes duo esse
sermones, quorum ille alterum, alterum iste narravit.
145. Sane considerandum est quomodo hic dictum sit, Non me
videbitis amodo donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine
Domini; cum secundum eumdem Matthaeum jam hoc dixerint (Matth.
XXI, 9). Et Lucas enim dicit hoc esse responsum a Domino illis
qui eum monuerant ut inde iret, quoniam vellet eum Herodes occidere.
Ibi etiam adversus ipsam Jerusalem ea prorsus verba ab illo esse dicta
commemorat, quae hic Matthaeus. Sic enim narratur secundum Lucam:
In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi,
et vade hinc; quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite,
dicite vulpi illi, Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie
et cras, et tertia consummor : verumtamen oportet me hodie et cras et
sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui
mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis
nidum suum sub pennis, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus
vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec
veniat cum dicetis, Benedictus qui venit in nomine Domini (Luc.
XIII, 31-35). Narrationi quidem huic Lucae non videtur
adversari, quod turbae dixerunt, Domino veniente ad Jerusalem,
Benedictus qui venit in nomine Domini: secundum quippe Lucae ordinem
nondum illuc venerat, et nondum dictum erat. Sed quia non dicit quod
inde tunc abseesserit, ut non veniret nisi eo tempore quo jam illud
diceretur (perseverat quippe in itinere suo, donec veniat Jerusalem,
atque illud quod ait, Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio
hodie et cras, et tertia consummor, mystice ab illo et figurate dicta
intelliguntur; neque enim eo die passus est, qui est ab hoc die
tertius, eum continuo dicat, Oportet me hodie et cras et sequenti
ambulare), cogit profecto etiam illud mystice intelligi quod ait,
Non videbitis me, donec veniat cum dicetis, Benedictus qui venit in
nomine Domini, de illo suo adventu, quo in claritate venturus est,
hoc signifians, ut illud quod ait, Ejicio daemonia, et sanitates
perficio hodie et cras, et tertia consummor, referatur ad corpus
ejus, quod est Ecclesia. Expelluntur enim daemonia, cum relictis
paternis superstitionibus credunt in eum gentes: et perficiuntur
sanitates, cum secundum ejus praecepta vivitur, posteaquam fuerit
diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis,
qua tanquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per
corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia. Quapropter ordo
iste Matthaei nequaquam putandus est in aliquid aliud esse digressus:
sed Lucas magis intelligendus est, vel praeoccupasse quae gesta sunt
in Jerusalem, et recordando interposuisse, antequam ejus narratio
Dominum perduceret Jerusalem; aut eidem civitati jam propinquantem
talia respondisse monentibus ut caveret Herodem, qualia Matthaeus eum
dicit etiam turbis locutum, cum jam pervenisset in Jerusalem, atque
illa omnia peracta essent quae supra narrata sunt.
|
|