|
146. Sequitur Matthaeus, et dicit: Et egressus Jesus de templo
ibat: et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes
templi. Ipse autem respondens dixit illis, Videtis haec omnia?
Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem qui non
destruatur (Matth. XXIV, 1, 2). Marcus etiam commemorat
hoc eodem pene ordine, post aliquantam digressionem, ad hoc factam,
ut commemoraret de vidua, quae misit duo minuta in gazophylacium
(Marc. XII, 41; XIII, 2), quod eum eo Lucas solus
commemorat. Nam etiam secundum Marcum, posteaquam illud Dominus
egit cum Judaeis, quomodo acciperent Christum filium David, ea
narrantur quae dicit de cavendis Pharisaeis et hypocrisi eorum: quem
locum Matthaeus latissime persecutus est, et plura ibi dicta
narravit: atque ideo post eumdem locum quem breviter perstrinxit
Marcus, et copiose digessit Matthaeus, nihil amplius Marcus
intulit, sicut dixi, quam de illa vidua pauperrima et uberrima; ac
deinde subjungit ea quibus Matthaeo iterum cohaereret, dicens de
templi futura eversione. Lucas quoque post illud de Christo, quomodo
esset filius David, pauca de cavenda hypocrisi Pharisaeorum
commemorat. Inde sicut Marcus pergit ad viduam, quae duo minuta in
gazophylacium misit. Deinde subjungit de templi futura eversione,
quod Matthaeus et Marcus (Luc. XX, 46; XXI, 6).
|
|