|
147. Sequitur Matthaeus dicens: Sedente autem eo super montem
Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis
quando haec erunt, et quod signum adventus tui, et consummationis
saeculi. Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos
seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes, Ego sum
Christus, et multos seducent, etc., usque ad illud ubi ait, Et
ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Nunc
jam istum prolixum sermonem Domini secundum tres Evangelistas,
Matthaeum, Marcum et Lucam consideremus. Eumdem quippe tenentes
ordinem pariter ista contexunt (Matth. XXIV, 3; XXV,
46, Marc. XIII, 4-37, et Luc. XXI, 7-36).
Dicunt quidem hic etiam aliqua singuli propria, in quibus nulla est
repugnantiae metuenda suspicio: de his autem quae pariter dicunt,
necubi sibimet adversari putentur, videndum est. Neque enim dici
potest, si aliquid tale occurrerit, aliud esse atque alibi a Domino
similiter dictum, quando eodem loco rerum ac temporum, omnium trium
versatur narratio. Sane quod earumdem sententiarum a Domino
dictarum, non eumdem omnes ordinem servant, nihil ad rem pertinet vel
intelligendam vel insinuandam, dum ea quae ab illo dicta referuntur,
non sibimet adversentur.
148. Quod ergo Matthaeus ait, Et praedicabitur hoc Evangelium
regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet
consummatio; etiam Marcus eodem ordine ita commemorat, Et in omnes
gentes primum oportet praedicari Evangelium: non dixit, et tunc
veniet consummatio; sed hoc significat quod ait, primum, id est, Et
in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium: quia illi de
fine interrogaverant. Cum ergo dicit, Primum oportet in omnes gentes
praedicari Evangelium, significat utique, primum, antequam veniat
consummatio.
149. Item quod Matthaeus ait, Cum ergo videritis abominationem
desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco
sancto, qui legit intelligat; hoc Marcus dicit ita, Cum autem
videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit
intelligat: in qua mutatione verbi exposuit eamdem sententiam; ideo
quippe ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Lucas autem non
ait, Cum autem videritis abominationem desolationis, stantem in loco
sancto; aut, ubi non debet: sed ait, Cum autem videritis circumdari
ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio
ejus. Tunc erit ergo abominatio desolationis in loco sancto.
150. Quod autem ait Matthaeus, Tunc qui in Judaea sunt,
fugiant ad montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de
domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam;
totidem pene verbis hoc etiam Marcus commemorat. Lucas autem, Tunc
qui in Judaea sunt, inquit, fugiant in montes: hoc sicut illi duo;
caetera vero aliter. Sequitur enim, et dicit, Et qui in medio
ejus, discedant; et qui in regionibus, non intrent in eam: quia dies
ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. Satis
diversum videtur quod illi duo dixerunt, Et qui super tectum, non
descendat tollere aliquid de domo sua; et quod iste dicit, Et qui in
medio ejus, discedant: nisi forte quia perturbatio magna erit tam
magno instante periculo, illi quos inclusisset obsidio, quod
significat dicendo, qui in medio ejus, in tecto erunt attoniti et
volentes videre quid impendeat, vel qua evadendum sit. Sed quomodo
ait, discedant, quando supra dixit, cum autem videritis circumdari ab
exercitu Jerusalem? Nam illud quod sequitur, Qui in regionibus,
non intrent in eam, videtur ad congruam pertinere admonitionem; et
potest observari, ut qui extra sunt non in eam intrent: qui autem in
medio sunt, quomodo discedant, ab exercitu jam civitate circumdata?
An hoc est esse in medio ejus, quando jam ita periculum urgebit, ut
temporaliter ad praesentem vitam tuendam non possit evadi; et quoniam
tunc parata debet esse anima ac libera, nec carnalibus desideriis
occupata et oppressa, hoc significat quod ab illis duobus dictum est,
in tecto, vel super tectum: ut quod iste ait, discedant, id est non
jam hujus vitae desiderio capiantur, sed in aliam vitam migrare parati
sint; hoc illi duo dixerint, non descendat tollere aliquid de domo,
id est nullo affectu inclinetur in carnem tanquam aliquid inde commodi
percepturus: et quod iste ait, Qui in regionibus, non intrent in
eam, id est, qui jam bono cordis proposito extra illam facti sunt,
non eam rursus carnali cupiditate desiderent; hoc illi dixerint, Et
qui in agro est, non revertatur retro tollere vestimentum suum,
tanquam iterum involvi curis quibus erat exutus?
151. Quod vero ait Matthaeus, Orate autem, ut non fiat fuga
vestra hieme vel sabbato; hinc Marcus partem dixit, partem tacuit:
Orate vero, inquit, ut hieme non fiant. Lucas autem hoc non dixit,
sed tamen dixit aliquid solus, quo mihi videatur hanc ipsam, quae ab
istis obscure posita est, illustrasse sententiam: ait enim,
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et
ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies
illa: tanquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem
orbis terrae. Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni
habeamini fugere ista omnia quae futura sunt Haec intelligitur fuga,
quam Matthaeus commemorat, quae non debet fieri hieme vel sabbato.
Ad hiemem autem pertinent curae hujus vitae, quas Lucas aperte
posuit: ad sabbatum vero crapula et ebrietas. Curae quippe tristes
sunt velut hiems: crapula vero et ebrietas, carnali laetitia
luxuriaque cor submergit atque obruit; quod malum sabbati nomine
propterea significatum est, quia haec erat jam, sicuti et nunc est
Judaeorum pessima consuetudo, illo die deliciis affluere, dum
spirituale sabbatum ignorant. Aut si aliquid aliud in illis secundum
Matthaeum et Marcum verbis intelligendum est, aliquid aliud etiam
Lucas dixerit, dum tamen nulla repugnantiae quaestio moveatur. Neque
enim nunc Evangelia exponenda suscepimus, sed a falsitatis vel
fallaciae calumniis defendenda. Alia vero quae in hoc sermone
Matthaeus posuit communia cum Marco, nihil habent quaestionis: quae
autem cum Luca, non in hoc sermone Lucas ea posuit, cujus huic ordo
concordat; sed alibi talia vel recordatur atque inserit praeoccupando,
ut prius commemoret quae postea a Domino dicta sunt; vel bis a Domino
dicta facit intelligi, et nunc secundum Matthaeum, et tunc secundum
ipsum.
|
|