CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.

18. Jam hinc de praedicatione Joannis narrari incipit, quam omnes quatuor commemorant. Nam et Matthaeus post illa verba, quae ultima ejus posui, ubi commemoravit ex propheta testimonium, Quoniam Nazaraeus vocabitur, sequitur et adjungit: In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, etc. (Matth. III, 1). Et Marcus qui nihil de nativitate vel infantia vel pueritia Domini narravit, hinc Evangelii sumpsit initium, id est, a Joannis praedicatione. Sic enim exorsus est: Initium Evangelii Jesu Christi filii Dei: sicut scriptum est in Isaia propheta, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Fuit Joannes in deserto baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, etc. (Marc. I, 1-4). Et Lucas post verba ubi ait, Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines, de Joannis praedicatione jam sequitur dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zahariae filium in deserto, etc. (Luc. III, 1, 2). Joannes quoque apostolus in Evangelistis quatuor eminentissimus, posteaquam dixit de Verbo Dei, qui est ipse Filius ante omnia saecula creaturae, quia omnia per ipsum facta sunt, intulit continuo de Joannis praedicatione ac testimonio dicens: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes (Joan. I, 6). Unde jam videndum est, de ipso Joanne Baptista quatuor Evangelistarum narrationes quemadmodum inter se non discordent: non ut hoc a nobis per omnia requiratur aut exigatur, quod modo fecimus de primordiis pati ex Maria Christi, quemadmodum inter se Matthaeus Lucasque consentiant, ut ex utriusque narratione unam faceremus, demonstrantes tardioribus quemlibet eorum commemorando quod alter tacet, vel tacendo quod alter commemorat, non impedire intellectum veracis narrationis alterius; ut hoc exemplo, sive ut a me factum est, sive alio modo commodius fieri possit, videat unusquisque et in caeteris talibus locis fieri posse quod hic factum esse perspexerit.

19. Jam ergo, ut dixi, videamus quatuor Evangegelistarum de Baptista Joanne consensum. Matthaeus ita sequitur: In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae. Marcus non dixit, In diebus illis; quia nullam seriem rerum ante praemiserat, in quarum rerum diebus intelligeretur dicere, si diceret, In illis diebus. Lucas autem per potestates terrenas signantius ipsa tempora expressit praedicationis vel baptismi Joannis dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto. Nec tamen intelligere debemus hos dies, id est hoc tempus harum potestatum, significasse Matthaeum cum diceret, In diebus illis; sed in multo longioris temporis spatio voluisse accipi, quod ait, In diebus illis. Mox enim ut narravit reversum de Aegypto Christum mortuo Herode; quod utique tempore infantiae vel pueritiae ejus factum est, ut possit constare quod Lucas de illo, cum duodecim annorum esset, gestum narravit in templo Jerusalem (Luc. II, 42-50): cum ergo infantem vel puerum ex Aegypto revocatum commemorasset Matthaeus, continuo intulit, In diebus autem illis venit Joannes Baptista, non utique tantummodo pueritiae illius dies insinuans, sed omnes dies ab ejus nativitate usque ad tempus quo praedicare ac baptizare coepit Joannes, quo jam tempore Christi juvenilis aetas invenitur; quia coaevi erant ipse et Joannes, et triginta ferme annorum narratur fuisse cum ab illo baptizatus esset.