|
152. Sequitur Matthaeus: Et factum est, cum consummasset Jesus
sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum
Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Matth.
XXVI, 1, 2). Huic attestantur alii duo Marcus et Lucas, ab
eodem ordine non recedentes (Marc. XIV, 1, et Luc. XXII,
1). Neque hoc tanquam a Domino dictum insinuant; hoc enim intimare
praetermiserunt: ex sua tamen persona et Marcus dicit, Erat autem
Pascha et azyma post biduum; et Lucas, Appropinquabat autem dies
festus azymorum, qui dicitur Pascha. Sic ergo appropinquabat, ut
esset post biduum, sicut alii duo apertius consonant. Joannes vero
tribus quidem locis commemoravit ejusdem diei festi propinquitatem, cum
alia quaedam duobus superioribus locis narraret: tertio autem loco
apparet ejus narratio circa ipsa versari tempora, ubi hoc etiam illi
tres intimant, id est impendentis jam dominicae passionis (Joan.
XI, 55, XII, 1, et XIII, 1).
153. Sed hoc videri potest parum diligenter intuentibus esse
contrarium, quod Matthaeus et Marcus posteaquam dixerunt Pascha post
biduum futurum, deinde commemoraverunt quod erat Jesus in Bethania,
ubi de unguento illo pretioso dicitur: Joannes autem ante sex dies
Paschae dicit Jesum venisse in Bethaniam, de unguento eadem
narraturus (Id. XII, 1). Quomodo ergosecundum illos duos,
post biduum futurum erat Pascha, cum posteaquam id dixerunt,
inveniantur cum Joanne in Bethania illud de unguento quod ipse
narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum Pascha? Sed
qui ita moventur non intelligunt Matthaeum et Marcum illud quod in
Bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse, non post
illam de biduo praedicationem suam, sed ante jam factum cum adhuc sex
dies essent ad Pascha. Non enim quisquam eorum cum dixisset, post
biduum futurum Pascha, sic adjunxit de illo facto in Bethania, ut
diceret, Post haec cum esset in Bethania: sed Matthaeus quidem,
Cum autem esset, inquit, Jesus in Bethania; Marcus autem, Cum
esset Bethaniae: quod utique intelligitur et antequam illa dicerentur
quae ante biduum Paschae dicta sunt. Sicut ergo ex Joannis
narratione colligitur, ante sex dies Paschae venit in Bethaniam: ibi
factum est illud convivium ubi de unguento pretioso fit commemoratio;
inde venit Jerosolymam sedens super asellum; deinde postea geruntur ea
quae narrant post hunc adventum ejus Jerosolymis gesta. Ex illo ergo
die quo venit in Bethaniam atque illud de unguento factum est, usque
ad diem quo ista omnia gesta atque dicta sunt, intelligimus, etiam
Evangelistis non commemorantibus, consumptum fuisse quatriduum, ut
occurreret dies quem ante biduum Paschae duo definierunt. Lucas autem
cum ait, Appropinquabat autem dies festus azymorum, non expressit
biduum: sed hanc propinquitatem, quam commemoravit, in ipso
intervallo bidui debemus accipere. Joannes vero cum dicit, Proximum
erat Pascha Judaeorum (Joan. XI, 55), non hoc biduum vult
intelligi, sed sex dies ante Pascha. Proinde, cum quaedam post hoc
dictum commemorasset, tunc jam volens ostendere quam proximum fuisse
Pascha dixisset: Jesus ergo ante sex dies, inquit, Paschae, venit
in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus
(Id. XII, 1, 2). Fecerunt autem ei caenam ibi. Hoc illud
est quod commemorant recapitulantes Matthaeus et Marcus, cum jam
dixissent post biduum futurum Pascha. Recapitulando ergo ad illum
diem redeunt in Bethaniam, qui erat ante sex dies Paschae, et
narrant quod Joannes de coena et unguento: unde venturus erat
Jerosolymam, et peractis illic quae narrata sunt, perventurus ad diem
qui erat ante biduum Paschae, unde isti digressi sunt, ut
recapitulando commemorarent quod ante in Bethania de unguento gestum
est; cujus rei peracta narratione, illuc iterum redeunt, unde
digressi fuerant, id est, ut jam sermo Domini narretur, quem habuit
ante biduum Paschae. Nam si tollamus de medio quod gestum in
Bethania digredientes ab ordine recolendo et recapitulando narrarunt,
et ipsum ordinem contexamus, ita sermo dirigitur secundum Matthaeum
dicente Domino: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius
hominis tradetur, ut crucifigatur. Tunc congregati sunt principes
sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui
dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et
occiderent. Dicebant autem, Non in die festo; ne forte tumultus
fieret in populo. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Judas
Scarioth, ad principes sacerdotum (Matth. XXVI, 2-14),
etc. Inter illud enim quod dictum est, Ne tumultus fieret in
populo, et illud quod dictum est, Tunc abiit unus de duodecim, qui
dicitur Judas, interpositum est illud de Bethania, quod
recapitulando dixerunt: quo nos praetermisso contexuimus narrationem,
ut insinuaremus non repugnare ordinem temporum. Secundum Marcum
autem, eodem Bethaniae convivio, quod recapitulando et ipse
interposuit, similiter praetermisso, ita se ordo narrationis tenet:
Erat autem Pascha et azyma post biduum; et quaerebant summi
sacerdotes et Scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
Dicebant enim, Non in die festo; ne forte tumultus fieret populi.
Et Judas Scariothes, unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes,
ut proderet eum (Marc. XIV, 1-10), etc. Etiam hic inter
illud quod dictum est, Ne forte tumultus fieret populi, et illud quod
adjunximus, Et Judas Scariothes unus ex duodecim, positum est illud
de Bethania, quod recapitulando dixerunt. Lucas sane ipsam rem
gestam in Bethania praetermisit. Haec diximus propter sex dies ante
Pascha, quos dixit Joannes, cum in Bethania rem gestam narraret;
et biduum ante Pascha, quod Matthaeus et Marcus dixerunt, cum post
hoc a se dictum illud ipsum in Bethania quod Joannes, commemorarent.
|
|