|
154. Sequitur ergo Matthaeus ab eo loco, ubi finem feceramus
considerandae narrationis, et dicit: Tunc congregati sunt principes
sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui
dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et
occiderent. Dicebant autem, Non in die festo; ne forte tumultus
fieret in populo. Cum autem esset Jesus in Bethania, in domo
Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti
pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis, etc., usque ad
illud ubi ait, Dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus (Matth.
XXVI, 3-13). Nunc jam de muliere atque unguento pretioso
quod in Bethania gestum est, consideremus. Lucas enim quamvis simile
factum commemoret, nomenque conveniat ejus, apud quem convivabatur
Dominus; nam et ipsum Simonem dicit: tamen quia non est contra
naturam vel contra morem hominum, ut si potest unus homo habere nomina
duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo; potius
credibile est alium fuisse illum Simonem non leprosum, in cujus domo
hoc in Bethania gerebatur. Nam nec Lucas in Bethania rem gestam
dicit, quam narrat: et quamvis non commemoret civitatem aut
castellum, ubi factum sit; tamen non videtur in eodem loco versari
ejus narratio. Nihil itaque aliud intelligendum arbitror, nisi non
quidem aliam fuisse mulierem, quae peccatrix tunc accessit ad pedes
Jesu, et osculata est, et lavit lacrymis, et tersit capillis, et
unxit unguento; cui Dominus adhibita similitudine de duobus
debitoribus, ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum:
sed eamdem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet quod Lucas
narravit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrymis meruit
peccatorum remissionem (Luc. VII, 36-50). Nam hoc et
Joannes, quamvis non sicut Lucas quemadmodum factum esset
narraverit, tamen ipsam Mariam commendans commemoravit, cum jam de
Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam veniret in Bethaniam.
Quod ita ibi narrat: Erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a
Bethania de castello Mariae et Marthae sororis ejus. Maria autem
erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis
suis, cujus frater Lazarus infirmabatur (Joan. XI, 1, 2).
Hoc dicens Joannes attestatur Lucae, qui hoc in domo pharisaei
cujusdam Simonis factum esse narravit. Jam itaque hoc Maria
fecerat. Quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad
Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus,
Joanne scilicet (Id. XII, 1-8), Matthaeo et Marco
(Marc. XIV, 3-9).
155. Inter istos igitur tres, Matthaeum, Marcum et Joannem,
quemadmodum hoc conveniat attendamus, de quibus non est dubium quod
eamdem rem narrent gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod
omnes tres commemorant, murmuraverunt adversus mulierem tanquam de
perditione pretiosissimi unguenti. Quod ergo Matthaeus et Marcus
caput Domini unguento illo perfusum dicunt, Joannes autem pedes,
regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstravimus, cum
de quinque panibus pasceret turbas. Ibi enim quia non defuit qui et
quinquagenos, et centenos discubuisse commemoraret, cum alius
quinquagenos dixerit, non potuit videri contrarium: potuisset autem si
alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen
debuit inveniri utrumque factum esse. Quo exemplo informari nos
oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singuli Evangelistae singula
commemorant, utrumque factum intelligere (Supra, cap. 46, n.
98). Proinde et hic non solum caput, sed et pedes Domini
accipiamus perfudisse mulierem. Nisi forte quoniam Marcus fracto
alabastro perfusum caput commemorat, tam quisquam absurdus et
calumniosus est, ut aliquid in vase fracto neget remanere potuisse,
unde etiam pedes perfunderet. Sed cum iste contenderit sic esse
fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens adversus veritatem
Evangelii; quanto melius et religiosius contendit alius non esse ita
fractum, ut totum effunderet, nitens pro veritate Evangelii? Ille
autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut Evangelistarum
concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat
perfusos pedes antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret,
unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effunderet. A
capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos
a pedibus ad caput ascendimus.
156. Caetera facti hujus nullam mihi videntur habere quaestionem.
Quod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione
pretiosi, Joannes autem Judam commemorat, et ideo quia fur erat;
manifestum puto esse discipulorum nomine eumdem Judam significatum,
locutione illa quam de Philippo in quinque panibus insinuavimus,
plurali numero pro singulari usurpato (Ibid., n. 96). Potest
etiam intelligi quod et alii discipuli aut senserint hoc, aut
dixerint, aut eis Juda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem
Matthaeus et Marcus etiam verbis expresserint; sed Judas propterea
dixerit, quia fur erat, caeteri vero propter pauperum curam; Joannem
autem de solo illo id commemorare voluisse, cujus ex hac occasione
furandi consuetudinem credidit intimandam.
|
|