|
157. Sequitur Matthaeus: Tunc abiit unus de duodecim qui dicitur
Judas Scarioth, ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid vultis
mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta
argenteos, etc., usque ad illud, ubi ait, Et fecerunt discipuli
sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha (Matth.
XXVI, 14-19). Nihil in hoc capitulo contrarium putari
potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant (Marc.
XIV, 10-16, et Luc. XXII, 3-13). Quod enim dicit
Matthaeus Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister
dicit, Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis
meis, eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias vel
dominum domus, in qua eis coenaculum demonstratum est, ubi pararent
Pascha: quod ergo interposuit Matthaeus, ad quemdam, tanquam ex
persona sua studio brevitatis illum compendio voluit insinuare. Si
enim diceret dixisse Dominum, Ite in civitatem, et dicite ei,
Magister dicit, Tempus meum prope est, apud te facio Pascha;
tanquam civitati dicendum esset, acciperetur. Ac per hoc non ex
Domini, cujus mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit, ad
quemdam jussisse Dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere,
cum hoc illi ad insinuandam jubentis sententiam sufficere videretur.
Nam neminem sic loqui, ut dicat, Ite ad quemdam, quis nesciat? Si
enim diceret, Ite ad quemcumque, aut, ad quemlibet; posset esse
integra locutio, sed non esset certus homo ad quem mitterentur : cum
eum certum ostendant, quamvis tacito ejus nomine, Marcus et Lucas.
Sciebat quippe Dominus ad quem mitteret. Et ut eum etiam illi quos
mittebat, invenire possent, praemonuit quod indicium sequerentur, de
homine gestante aquae lagenam vel amphoram, ut eum secuti, ad domum
quam volebat, venirent. Cum itaque non hic posset dici, Ite ad
quemlibet, quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco
rei hujus quae insinuabatur veritas non admittit; quanto minus hic dici
potuit, Ite ad quemdam, quod omnino nunquam recta locutione dici
potest? Sed plane discipulos a Domino, non ad quemlibet, sed ad
quemdam hominem, id est, ad certum aliquem missos esse manifestum
est. Quod nobis ex persona sua recte potuit Evangelista narrare, ut
diceret, Misit eos ad quemdam, ut dicerent ei, Apud te facio
Pascha. Potuit etiam sic, Misit eos ad quemdam dicens: Ite,
dicite ei, Apud te facio Pascha. Ac per hoc cum verba Domini
posuisset dicentis, Ite in civitatem; interposuit ipse, ad quemdam:
non quia hoc Dominus dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito
nomine fuisse quemdam in civitate, ad quem Domini discipuli
mittebantur, ut praepararent Pascha. Ac sic post hanc ex persona sua
interpositionem duorum verborum, sequitur ordinem verborum Domini
dicentis, Et dicite ei, Magister dicit. Jam enim si quaeras,
Cui? recte respondetur, Illi cuidam homini, ad quem misisse
insinuavit Evangelista, cum ex persona sua interposuisset, ad
quemdam: minus quidem usitata locutio, sed tamen sic intellecta
integerrima est; aut si habet aliquid proprietatis hebraea lingua, qua
perhibetur scripsisse Matthaeus, ut etiam totum ex persona Domini
dictum locutionis integritate non careat, viderint qui noverunt. Sane
ita posset etiam latine dici, si diceretur, Ite in civitatem ad
quemdam, quem vobis demonstraverit homo qui vobis occurrerit lagenam
aquae portans: hoc modo jubenti sine ambiguitate posset obtemperari.
Velut etiam si diceret, Ite in civitatem ad quemdam qui manet illo
aut illo loco, in tali vel tali domo; cum expressione loci et
designatione domus; posset intelligi, posset fieri. His autem atque
hujusmodi caeteris tacitis indiciis qui dicit, Ite ad quemdam, et
dicite ei, ideo non potest audiri, quia certum aliquem vult
intelligi, cum dicit, ad quemdam, et non exprimit quomodo
dignoscatur. Quod si ex persona Evangelistae dictum illud
interpositum acceperimus, erit quidem necessitate brevitatis subobscura
locutio, sed tamen integra. Quod vero Marcus lagenam dicit, quam
Lucas amphoram; ille vasis genus, ille modum significavit: uterque
tamen veritatem sententiae custodivit.
158. Sequitur Matthaeus: Vespere autem facto discumbebat cum
duodecim discipulis; et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia
unus vestrum me traditurus est. Et contristati valde, coeperunt
singuli dicere: Numquid ego sum, Domine? etc., usque ad illud ubi
ait, Respondens autem Judas qui tradidit eum, dixit: Numquid ego
sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti (Matth. XXVI,
20-25). In his quae consideranda nunc proposuimus, nihil
afferunt quaestionis etiam caeteri Evangelistae, qui talia commemorant
(Marc. XIV, 17-21: Luc. XXII, 14-23, et
Joan. XIII, 21-27).
|
|