|
20. Sed plane de Herode solet movere nonnullos quod Lucas
narravit, in diebus baptismi Joannis Herodem fuisse tetrarcham
Galilaeae, quando etiam Dominus juvenis baptizatus est (Luc.
III, 1-21); Matthaeus autem, mortuo Herode, dicit puerum
Jesum ab Aegypto remeasse: quod utrumque verum esse non potest, nisi
duo fuisse intelligantur Herodes. Quod cum fieri potuisse nemo
nesciat, qua caecitate insaniunt, qui procliviores sunt ad
calumniandum evangelicae veritati, quam paululum consideratiores, ut
duos homines eodem vocabulo appellatos intelligant? cujus rei exemplis
plena sunt omnia. Nam iste posterior Herodes prioris Herodis filius
fuisse perhibetur; sicut Archelaus, quem Matthaeus in Judaeae
regnum patri mortuo successisse commemorat (Matth. II,
19-22); sicut Philippus, quem fratrem tetrarchae Herodis et
ipsum Ituraeae tetrarcham Lucas insinuat. Rex enim fuit Herodes
ille qui quaerebat animam pueri Christi; Herodes autem alius filius
ejus, non rex, sed tetrarcha dictus est, quod nomen raecum a parte
regni quarta inditum resonat.
|
|