|
32. Deinde sequitur, et dicit:
|
“Jesus autem stetit ante
praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex
Judaeorum? Dicit ei Jesus: Tu dicis. Et cum accusaretur a
principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit
illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et
non respondit ei ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
Per diem autem solemnem consueverat praeses dimittere populo unum
vinctum quem voluissent: habebat autem tunc vinctum insignem, qui
dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem
vultis dimittam vobis; Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus?
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo
pro tribunali, misit ad illum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo
illi; multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Principes
autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent
Barabbam, Jesum vero perderent. Respondens autem praeses ait
illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt:
Barabbam. Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui
dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses:
Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes:
Crucifigatur. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis
tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo, dicens:
Innocens ego sum a sanguine justi hujus; vos videritis. Et
respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos et super
filios nostros. Tunc dimisit illis Barabbam; Jesum autem
flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.”
|
|
Haec narravit Matthaeus
per Pilatum gesta de Domino (Matth. XXVII, 11-26).
33. Marcus quoque pene iisdem verbis et rebus concinit. Verba
autem Pilati, quibus respondit populo petenti ut solemniter unus
vinctus dimitteretur, ita refert: Pilatus autem respondit eis, et
dixit: Vultis dimittam vobis regem Judaeorum? Matthaeus autem sic
ait: Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam
vobis; Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus? Nulla quaestio
est, quod tacet ipsos petiisse ut aliquis eis dimitteretur: sed quaeri
potest quae verba Pilatus dixerit; utrum quae a Matthaeo, an quae a
Marco referuntur. Aliud enim videtur esse, Quem vultis dimittam
vobis, Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus? aliud, Vultis
dimittam vobis regem Judaeorum? Sed quia christos reges dicebant, et
qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse an vellent sibi
dimitti regem Judaeorum, id est Christum; nihil interest
sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba, hoc solum volens
dicere quod ad Dominum pertinebat; quandoquidem in eorum responsione
satis et ipse ostendit, quem sibi dimitti voluerint: Pontifices,
inquit, concitaverunt turbam ut magis Barabbam dimitteret eis:
sequitur autem, et dicit, Pilatus autem iterum respondens, ait
illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? Unde jam satis
apparet, quod id Marcus velit ostendere, dicendo regem Judaeorum,
quod Matthaeus dicendo Christum. Non enim dicebantur christi reges,
nisi Judaeorum: namque in eo etiam loco Matthaeus ait, Dicit illis
Pilatus, Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Ergo
sequitur Marcus, At illi iterum clamaverunt, Crucifige eum: quod
ille ait, Dicunt omnes, Crucifigatur. Et sequitur Marcus,
Pilatus vero dicebat eis, Quid enim mali fecit? At illi magis
clamabant, Crucifige eum. Hoc Matthaeus non dixit: sed quoniam
dixit, Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis
tumultus fieret; dixit etiam eum lavisse manus coram populo, ut
innocentem se a sanguine justi significaret; quod item et Marcus et
alii tacent: satis ostendit etiam Matthaeus egisse praesidem cum
populo, ut dimitteretur. Quod breviter significavit Marcus in eo
quod refert Pilatum dixisse, Quid enim mali fecit? Deinde sic etiam
ipse concludit, quae per Pilatum cum Domino gesta sunt: Pilatus
autem, inquit, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam,
et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur: haec apud
praesidem gesta narravit Marcus (Marc. XV, 2-15).
34. Lucas apud Pilatum gesta sic narrat: Coeperunt autem accusare
illum, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et
prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem
esse. Hoc illi duo Evangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent
quod eum accusabant. Ergo iste etiam ipsa crimina quae falsa
objecerunt, aperuit. Tacuit autem quod ei dixit Pilatus, Non
respondes quidquam? Vide in quantis te accusant: sed plane sequitur,
et dicit quod etiam illi dixerunt, Pilatus autem interrogavit eum,
dicens: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
Hoc autem Matthaeus et Marcus commemoraverunt, antequam dicerent
compellatum Jesum quod eis accusantibus non responderet. Nihil autem
interest veritatis, quo ordine Lucas ista retulerit: quemadmodum
nihil interest si alius aliquid tacet, quod alius commemorat;
quemadmodum in consequentibus dicit: Ait autem Pilatus ad principes
sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine. At illi
invalescebant, dicentes: Commovet populum, docens per universam
Judaeam, et incipiens a Galilaea usque huc. Pilatus autem audiens
Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset; et ut cognovit quod
de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse
Jerosolymis erat in illis diebus. Herodes autem viso Jesu, gavisus
est valde: erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod
audiret multa de illo; et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Interrogabat autem illum multis sermonibus: at ipse illi nihil
respondebat. Stabant etiam principes sacerdotum et Scribae,
constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu
suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. Et facti
sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad
invicem. Haec omnia, id est, quod a Pilato ad Herodem Dominus
missus est, et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat; etiamsi
aliquid ibi ait simile, quod in aliis narrationum locis apud alios
possit inveniri: caeteri autem ea tantum dicere voluerunt quae apud
Pilatum gesta sunt, quousque Dominus crucifigendus traderetur.
Rediens ergo Lucas ad ea quae apud praesidem gerebantur, unde
digressus erat, ut narraret quod apud Herodem actum est, ita
sequitur: Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et
magistratibus et plebe, dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem
quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam
causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. Hic
intelligimus eum praetermisisse quemadmodum a Domino quaesierit, quid
accusatoribus responderet. Sed neque Herodes, inquit: nam remisi
vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo
illum dimittam. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum
unum. Exclamavit autem simul universa turba dicens, Tolle hunc, et
dimitte nobis Barabbam: qui erat propter seditionem quamdam factam in
civitate et homicidium missus in carcerem. Iterum autem Pilatus
locutus est ad illos, volens dimittere Jesum. At illi succlamabant
dicentes: Crucifige, crucifige eum. Ille autem tertio dixit ad
illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in
eo: corripiam ergo illum, et dimittam. At illi instabant vocibus
magnis, postulantes ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.
Matthaeus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit, volens ut
dimitteretur Jesus, paucissimis verbis satis attestatus est, ubi
ait, Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus
fieret: quod non diceret nisi multum ille nisus esset; quamvis
tacuerit, quoties hoc efficere tentaverit, ut erueret Jesum furori
eorum. Et Lucas itaque ita concludit quod actum est apud praesidem:
Et Pilatus, inquit, adjudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit
autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in
carcerem, quem petebant; Jesum vero tradidit voluntati eorum (Luc.
XXIII, 2-25).
35. Nunc eadem secundum Joannem consideremus, id est, quae per
Pilatum facta sunt. Et ipsi, inquit, non introierunt in
praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. Exiit
ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis
adversus hominem hunc? Responderunt et dixerunt ei: Si non esset hic
malefactor, non tibi tradidissemus eum. Hoc videndum est, ne
contrarium sit ei quod Lucas dicit, certa in eum dicta esse crimina;
et dicit quae dicta sint: Caeperunt autem, inquit, accusare illum,
dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem
tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Quod vero
nunc secundum Joannem commemoravi, videntur Judaei noluisse dicere
crimina, cum dixisset eis Pilatus, Quam accusationem affertis
adversus hominem hunc? Responderunt enim, Si non esset hic
malefactor, non tibi tradidissemus eum: videlicet ut eorum
auctoritatem secutus, quid ei objiceretur desineret quaerere; sed ob
hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. Ergo
intelligere debemus, et hoc dictum esse, et illud quod Lucas
commemoravit. Multa enim dicta, et multa responsa sunt, unde cuique
eorum quantum visum est decerpsit, et in narratione sua posuit quod
satis esse judicavit. Nam et ipse Joannes dicit quaedam quae objecta
sunt, quae suis locis videbimus. Itaque sequitur: Dixit ergo eis
Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum.
Dixerunt ergo ei Judaei, Nobis non licet interficere quemquam: ut
sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte
moriturus. Introiit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit
Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum? Et respondit Jesus, A
temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? Et hoc videretur
non convenire illi quod ab aliis commemoratum est, Respondit Jesus,
Tu dicis; nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse.
Unde ostendit ea quae nunc dicit, a caeteris potius Evangelistis
tacita quam a Domino dicta non esse. Attende ergo caetera:
Respondit, inquit, Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? Gens tua
et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? Respondit Jesus:
Regnum meum non est de mundo hoc: si ex hoc mundo esset regnum meum,
ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis; nunc autem
regnum meum non est hinc. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu?
Respondit Jesus: Tu dicis, quia rex sum ego. Ecce quando ventum
est ad id quod alii Evangelistae commemoraverunt. Sequitur ergo,
item dicente adhuc Domino, quod caeteri tacuerunt.
|
“Ego in hoc
natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam
veritati. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Dicit ei
Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exiit ad
Judaeos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. Est autem
consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo
dimittam vobis regem Judaeorum? Clamaverunt rursum omnes, dicentes,
Non hunc, sed Barabbam: erat autem Barabbas latro. Tunc ergo
apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Et milites plectentes
coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea
circumdederunt eum: et veniebant ad eum, et dicebant, Ave rex
Judaeorum; et dabant ei alapas. Exiit iterum Pilatus foras, et
dicit eis: Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis quia in eo
nullam causam invenio. Exiit ergo Jesus portans coronam spineam, et
purpureum vestimentum, et dicit eis: Ecce homo. Cum ergo vidissent
eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige
. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim
non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos legem
habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.”
|
|
Hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione
Judaeorum dictum,
|
“Hunc invenimus subvertentem gentem nostram,”
|
|
ut
adjungatur,
|
“Quia Filium Dei se fecit.”
|
|
Sequitur itaque
Joannes, et dicit:
|
“Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem,
magis timuit: et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Jesum:
Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei
Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo
crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Jesus:
Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi datum esset
desuper. Propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet.
Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant
dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se
regem facit, contradicit Caesari.”
|
|
Huic potest congruere quod
Lucas in eadem accusatione Judaeorum ita narrat: cum dixissent,
Invenimus eum subvertentem gentem nostram; adjecit, et prohibentem
tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Ex quo
solvitur illa quaestio, qua putari poterat Joannes dixisse nullum a
Judaeis Domino crimen objectum, quando responderunt et dixerunt ei,
Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Sequitur
ergo Joannes, et dicit:
|
“Pilatus ergo cum audivisset hos sermones,
adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali in loco qui dicitur
Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve
Paschae hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester. Illi
autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus:
Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus
regem, nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut
crucifigeretur:”
|
|
haec narravit Joannes per Pilatum gesta (Joan.
XVIII, 28; XIX, 16).
|
|