|
36. Consequens est jam, ut ipsam Domini passionem secundum quatuor
Evangelistarum testimonia videamus, quam Matthaeus sic incipit:
|
“Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium,
congregaverunt ad eum universam cohortem; et exeuntes eum, chlamydem
coccineam circumdederunt ei; et plectentes coronam de spinis,
posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus: et genu
flexo ante eum illudebant, dicentes: Ave, rex Judaeorum”
|
|
(Matth. XXVII, 27-31). Hoc Marcus in eodem loco
narrationis ita dicit:
|
“Milites autem duxerunt eum intro in atrium
praetorii, et convocant totam cohortem; et induunt eum purpuram, et
imponunt ei plectentes spineam coronam: et coeperunt salutare eum,
Ave, rex Judaeorum: et percutiebant caput ejus arundine, et
conspuebant eum; et ponentes genua, adorabant eum”
|
|
(Marc. XV,
16-20). Intelligitur itaque quod Matthaeus ait,
|
“Chlamydem
coccineam circumdederunt ei,”
|
|
hoc Marcum dixisse, indutum purpuram.
Pro regia enim purpura, chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita
erat: et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam
fieri, ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys
habebat, quamvis esset coccinea. Lucas hoc praetermisit. Joannes
autem antequam diceret quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit,
commemoravit hoc dicens:
|
“Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum et
flagellavit, Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt
capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum: et veniebant ad
eum, et dicebant, Ave, rex Judaeorum; et dabant ei alapas”
|
|
(Joan. XIX, 1-3). Unde apparet Matthaeum et Marcum
recapitulando istud commemorasse, non quod tunc factum sit, cum eum
Pilatus jam crucifigendum tradidisset: Joannes enim apud Pilatum
dicit haec gesta satis evidenter; unde isti quod praeterierant
recoluerunt. Ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit
Matthaeus:
|
“Et exspuentes in eum acceperunt arundinem, et
percutiebant caput ejus: et postquam illuserunt ei, exuerunt eum
chlamydem, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut
crucifigerent.”
|
|
Hoc quod exuerunt chlamydem, et induerunt eum
vestimentis ejus, in fine factum intelligitur, cum jam duceretur.
Marcus hoc ita dicit: Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum
purpuram, et induerunt eum vestimentis suis.
|
|