|
37. Sequitur ergo Matthaeus:
|
“Exeuntes autem invenerunt hominem
Cyrenaeum, nomine Simonem; hunc angariaverunt ut tolleret crucem
ejus”
|
|
(Matth. XXVII, 32). Marcus quoque:
inquit,
|
“ut crucifigerent eum. Et angariaverunt
praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem
Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus”
|
|
(Marc. XV, 20,
21). Hoc Lucas ita dicit:
|
“Et cum ducerent eum, apprehenderunt
Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa, et imposuerunt illi
crucem portare post Jesum”
|
|
(Luc. XXIII, 26). Joannes
autem sic narrat:
|
“Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt: et
bajulans sibi crucem exiit in eum qui dicitur Calvariae locum,
hebraice Golgotha, ubi eum crucifixerunt”
|
|
(Joan. XIX,
16-18). Unde intelligitur quod ipse sibi portabat crucem, cum
exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus
est, de quo tres commemorant, cui postea data est crux portanda usque
ad locum. Ita utrumque factum invenimus; primo id quod Joannes
dixit, deinde quod caeteri tres.
|
|