|
38. Sequitur itaque Matthaeus: Et venerunt, inquit, in locum
qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus: de hoc loco
apertissime consentiunt. Deinde adjungit idem Matthaeus: Et
dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit
bibere (Matth. XXVII, 33, 34). Hoc Marcus ita narrat:
Et dabant ei bibere vinum myrrhatum; et non accepit (Marc. XV,
23). Hoc intelligendum est Matthaeum dixisse, cum felle mixtum:
fel quippe pro amaritudine posuit; myrrhatum enim vinum amarissimum
est: quanquam fieri possit ut et fel et myrrha vinum amarissimum
redderent. Quod ergo ait Marcus, non accepit; intelligitur, non
accepit ut biberet. Gustavit autem, sicut Matthaeus testis est; ut
quod idem Matthaeus ait, noluit bibere, hoc Marcus dixerit, non
accepit; tacuerit autem quod gustaverit.
|
|