|
39. Sequitur Matthaeus:
|
“Postquam autem crucifixerunt eum,
diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes ; et sedentes, servabant
eum”
|
|
(Matth. XXVII, 35, 36). Hoc idem Marcus sic:
|
“Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem
super eis, quis quid tolleret”
|
|
(Marc. XV, 24). Hoc Lucas
sic ait:
|
“Dividentes vero vestimenta ejus miserunt sortes; et stabat
populus spectans”
|
|
(Luc. XXIII, 34, 35). Breviter a
tribus dictum est; Joannes autem distinctius hoc explicat quemadmodum
gestum sit:
inquit,
|
“cum crucifixissent eum,
acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique
militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis desuper
contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem, Non scindamus eam,
sed sortiamur de illa cujus sit: ut Scriptura impleretur dicens,
Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem”
|
|
(Joan. XIX, 23, 24).
|
|