CAPUT XIII. De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Joannes, propter tertiam et sextam.

40. Sequitur Matthaeus: Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum (Matth. XXVII, 37). Marcus autem priusquam hoc dixisset, Erat autem, inquit, hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. XV, 25); hoc enim subjungit cum de vestium divisione dixisset: quae res diligentissime consideranda est, ne magnum faciat errorem. Sunt enim qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum; a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consumptae intelligantur tres horae ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intelligi, nisi Joannes diceret, hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim: Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur (Joan. XIX, 13-16). Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Judaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intelligentes quidam putaverunt?

41. Prius enim qua hora crucifigi potuerit videamus; deinde videbimus cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. Hora erat quasi sexta cum traditus est crucifigendus a Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. Non enim jam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est, peracta quinta aliquid etiam de sexta esse coeperat. Nunquam autem isti dicerent, Quinta et quadrans, aut quinta et triens, aut quinta et semis, aut aliquid hujusmodi. Habent enim istum morem Scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus: sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem (Luc. IX, 28), quorum medios intuentes Matthaeus et Marcus dixerunt, Post dies sex (Matth. XVII, 1, et Marc. IX, 1). Praesertim quia tam moderate idem Joannes locutus est, ut non diceret, sexta; sed, quasi sexta: quod si ita non diceret, sed tantummodo sextam diceret, possemus nos ita intelligere, quemadmodum loqui solent Scripturae, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione Domini nostri, donec completa sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres Evangelistae attestantur, Matthaeus, Marcus et Lucas (Matth. XXVII, 45; Marc. XV, 33, et Luc. XXIII, 44).

42. Quaeramus jam consequenter, cur dixerit Marcus, cum commemorasset quod crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortes super eis quis quid tolleret, et secutus adjunxerit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Jam certe dixerat, Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus (Marc. XV, 24): sic etiam caeteri attestantur, quod eo crucifixo vestimenta divisa sunt. Si ejus rei gestae tempus voluit commemorare Marcus, sufficeret dicere, Erat autem hora tertia: utquid adjunxit, et crucifixerunt eum, nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat qua hora Dominus ligno suspensus sit, unde posset hujus vel error corrigi, vel mendacium refutari? Sed quia sciebat a militibus suspensum Dominum, non a Judaeis, sicut Joannes apertissime dicit (Joan. XIX, 23), occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia cum clamaverunt Judaei ut Dominus crucifigeretur, et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt: maxime quia nolebant videri se hoc fecisse, et propter ea eum Pilato tradiderant, quod eorum verba satis indicant, secundum Joannem. Cum enim dixisset eis Pilatus,

“Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei; nobis non licet interficere quemquam”

(Id. XVIII, 29-31). Quod ergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora fecisse tertia Marcus ostendit; verissime judicans magis fuisse Domini necatricem linguam Judaeorum, quam militum manus.

43. Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc Judaei primitus clamaverunt, insanissime se ostendit inimicum Evangelii; nisi forte aliter potuerit eamdem dissolvere quaestionem: non enim habet unde convincat non fuisse tunc horam tertiam; et ideo veridico Evangelistae potius credendum, quam contentiosis suspicionibus hominum. Unde, inquis, probas horam tertiam fuisse? Respondeo, Quia credo Evangelistis: quibus et tu si credis, ostende quemadmodum et hora sexta et hora tertia potuerit Dominus crucifigi? De sexta enim, ut fateamur, narratione Joannis urgemur; tertiam Marcus commemorat: quibus si uterque nostrum credit, ostende tu aliter quemadmodum fieri utrumque potuerit; libentissime requiescam. Non enim sententiam meam, sed Evangelii diligo veritatem. Atque utinam etiam plures ab aliis inveniantur hujus exitus quaestionis: quod donec fiat, utere mecum isto si placet. Si enim nullus alius exitus potuerit inveniri, solus iste sufficiet: si autem potuerit, cum demonstratus fuerit, eligemus. Tantum non putes consequens esse ut quilibet omnium quatuor Evangelistarum mentitus sit, aut in tanto et tam sancto culmine auctoritatis erraverit.

44. Si autem quis dixerit se inde convincere non fuisse horam tertiam, cum illud Judaei clamaverunt, quia posteaquam dixit idem Marcus, Pilatus autem iterum respondens ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum; non interponitur aliquid morarum ab eodem Marco in ejus narratione, et continuo ad id pervenitur, ut traderetur ad crucem Dominus a Pilato, quod Joannes hora quasi sexta factum esse commemorat: intelligat qui hoc dicit, multa praetermissa esse, quae in medio gesta sunt, cum Pilatus ageret quaerens quomodo eum a Judaeis eriperet, et adversus eorum insanissimam voluntatem quibuscumque modis potuit, instantissime niteretur. Matthaeus enim ait, Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur: tunc fuisse dicimus horam tertiam. Quod autem Matthaeus sequitur, et narrat, Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret; et in conatibus Pilati ad eripiendum Dominum, et in tumultu Judaeorum contra nitentium, consumptum tempus duarum horarum intelligimus, et coeptam fuisse sextam, qua nondum terminata gesta sunt quae ab eo tempore quo Pilatus Dominum tradidit, usque ad tenebras factas narrantur. Quod autem Matthaeus supra commemorat, Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi; multa enim passa sum hodie per visum propter eum (Matth. XXVII, 22, 23, 24, 19); postea sederat pro tribunali Pilatus, sed inter illa quae prius gesta narrabat, recordatus Matthaeus quod de Pilati uxore dixit, voluit hoc ibi interponere, ut praestrueret qua maxime causa Pilatus nec novissime volebat eum tradere Judaeis.

45. Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus, Emendatum ergo illum dimittam, exclamasse universam turbam, Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: sed fortasse nondum dixerant, Crucifige. Iterum autem Pilatus, secundum eumdem Lucam, locutus est ad illos volens dimittere Jesum: at illi succlamabant dicentes, Crucifige, crucifige illum: tunc intelligitur fuisse hora tertia. Quod ergo sequitur Lucas, et dicit, Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum, et dimittam. At illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur; et invalescebant voces eorum (Luc. XXIII, 16-23); satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse; et post quantum morarum illis tertio dixerit, Quid enim mali fecit? licet intelligere quantum indagandae veritati satis est: et postea quod ait, Instabant vocibus magnis, et invalescebant voces eorum, quis non videat ideo factum, quia videbant Pilatum nolle eis tradere Dominum? Et quia hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed vel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt.

46. Joannem quoque interroga, et vide quanta fuerit Pilati illa cunctatio et recusatio tam foedi ministerii: idem namque multo explicatius ea narrat , quamvis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. Tunc cum flagellasset Jesum, et a militibus veste illusoria, multisque illusionibus male tractari permisisset (credo ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saevire pertenderent),

“Exiit iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: Ecce homo;”

ut illa velut ignominiosa specie visa placarentur. Sed adjungit, et dicit:

“Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige:”

tunc horam tertiam fuisse dicimus. Attende quae sequantur:

“Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori; quia Filium Dei se fecit. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit: et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Exinde Pilatus quaerebat dimittere eum.”

In hoc igitur quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus fuisse consumptum, quanta praetermissa quae vel a Pilato dicebantur, vel a Judaeis contradicebantur, quousque dicerent Judaei unde ille commoveretur, et cederet? Ita enim sequitur:

“Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit, contradicit Caesari. Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta.”

Ab illa ergo voce Judaeorum qua primo dixerunt, Crucifige, cum esset hora tertia, usque ad hoc quo sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Judaeorum, duae horae praeterierant, et peracta quinta jam de sexta aliquid coeperat. Dicit ergo Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Sed neque jam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat. Tunc enim uxor ejus ad eum miserat sedentem pro tribunali: quod praeoccupavit Matthaeus, qui hoc solus commemoravit antequam ad eum locum narrationis veniret, ut ibi hoc poneret, ubi opportunum judicavit. Tentans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur (Joan. XIX, 4-16). Et dum pergit, et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum vestes ejus dividuntur, et in sortem illa tunica mittitur , atque inter haec variis conviciis illuditur (simul enim cum illa gererentur, etiam convicia jaciebantur), completa est hora sexta, et factae sunt tenebrae, quas Matthaeus, Marcus et Lucas commemorant.

47. Jam itaque corruat impia pertinacia, et credat Dominum Jesum Christum, et tertia hora crucifixum lingua Judaeorum, et sexta manibus militum: quia in tumultu Judaeorum, et Pilati aestibus, duae atque amplius horae praeterierunt a voce qua dixerunt, Crucifige. Sed ipse Marcus, qui maxime brevitatis sectator est, breviter voluit intimare Pilati voluntatem et conatum pro Domini vita. Cum enim dixisset, At illi iterum clamaverunt, Crucifige eum, ubi ostendit quod jam clamaverant, cum vellent sibi dimitti Barabbam: adjunxit, Pilatus vero dicebat eis, Quid enim mali fecit (Marc. XV, 13, 14)? Hoc modo breviter insinuavit quid diu gestum est. Memor tamen etiam ipse quod vellet intelligi, non ait, Pilatus vero dixit eis; sed ait, Pilatus vero dicebat eis, Quid enim mali fecit? Quia si diceret, dixit; quasi semel dictum intelligeremus: quia vero ait, dicebat; satis intimavit intelligentibus, multis modis et saepe dictum esse, quousque inciperet hora sexta. Cogitemus ergo quam breviter hoc dixerit Marcus in comparatione Matthaei, quam breviter Matthaeus in comparatione Lucae, quam breviter Lucas in comparatione Joannis, cum tamen alia atque alia quisque commemoraret; quam denique breviter ipse Joannes in comparatione rerum quae gestae sunt, et morarum cum illa gererentur: et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam in illo intervallo transire potuisse.

48. Quisquis autem dixerit potuisse Marcum, si ita esset, eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia, cum vox Judaeorum de crucifigendo Domino sonuisset, dicere etiam quod eum tunc ipsi crucifixerint; nimis superbe leges narratoribus veritatis imponit. Sic enim potest dicere, si haec ipse narraret, eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari, quo ipse narravit. Dignetur ergo consilio Marci evangelistae superari consilium suum, qui eo loco id ponendum judicavit, quo loco divina inspiratione suggestum est. Recordationes enim eorum ejus manu gubernatae sunt, qui gubernat aquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit. Fluitat enim humana memoria per varias cogitationes, nec in cujusquam potestate est quid et quando ei veniat in mentem. Cum ergo illi sancti et veraces viri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae Dei potestati, cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abjectum ab oculis Dei et longe peregrinantem, Hoc loco poni debuit, quod valde ignorat cur eo loco Deus poni voluerit. Quia et si obvelatum est evangelium nostrum, ait Apostolus, in iis qui pereunt obvelatum est (II Cor. IV, 3). Et cum dixisset, Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem; subjecit statim, Et ad haec quis idoneus (Id. II, 16)? id est, quis idoneus intelligere quam juste fiat? Quod idem Dominus dicit: Ego veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Ipsa est enim altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei, qua fit ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam; et dicitur carni et sanguini, O homo tu quis est qui respondeas Deo (Rom. IX, 21, 20)? Quis ergo et in hac re cognoscit intellectum Domini, aut quis consiliarius illi fuit (Id. XI, 33, 34), ubi sic gubernavit corda reminiscentium Evangelistarum, et in Ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culmine sublimavit, ut per haec ipsa quae in eis contraria videri possunt, multi excaecarentur, digne traditi in concupiscentias cordis sui, et in reprobum sensum (Id. I, 24, 28); et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam Omnipotentis justitiam? Dicit enim propheta Domino: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae; vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec (Psal. XCI, 6, 7).

49. Peto autem, et admoneo eos qui haec legunt, per nos adjuvante Domino elaborata, ut hujus sermonis quem hoc loco interponendum arbitratus sum, in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. Facile autem videbit qui sine impietatis duritia voluerit attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut ibi quisque recordetur qua hora Judaei crucifixerint Dominum, qui volebant in Romanos vel principes vel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. Ait enim, Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret: qui hoc , nisi milites, sicut Joannes manifestat? Ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis, aversus a Judaeis, in milites illos converteret, Erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum; ut illi eum potius crucifixisse inveniantur, quos hora tertia ut crucifigeretur clamare potuisse, diligens inquisitor inveniet, cum adverterit hoc quod a militibus factum est, hora sexta factum esse.

50. Quanquam non desint qui parasceves, quam Joannes commemoravit dicens, Erat autem parasceve Paschae, hora fere sexta, horam diei tertiam velint intelligi, qua sedit Pilatus pro tribunali: ut eadem tertia completa videatur, quando crucifixus est; atque illo jam pendente in ligno, aliae tres horae peractae sint, et reddiderit spiritum: ut ab ea hora qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. Dicunt enim, die quidem illo quem dies sabbati sequebatur, parasceven fuisse Paschae Judaeorum, quod ab eodem sabbato jam inciperent Azyma: sed tamen verum Pascha, quod jam in passione Domini gerebatur, non Judaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est, parasceven habere, ab hora noctis nona, in eo quod Dominus a Judaeis occidendus praeparabatur. Parasceve quippe interpretatur praeparatio. Ab illa ergo nona noctis hora usque ad ejus crucifixionem occurrit hora parasceves sexta secundum Joannem, et hora diei tertia secundum Marcum: ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemoraverit, qua clamaverunt Judaei, Crucifige, crucifige; sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua Dominus est fixus in ligno. Quis fidelis non huic faveat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conjici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceven Paschae nostri, id est praeparationem mortis Christi, congruentur intelligamus? Si enim dicamus eam coepisse quando a Judaeis apprehensus est Dominus; adhuc noctis primae partes erant: si quando ad domum perductus est soceri Caiphae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum; adhuc gallus non cantaverat, quod ex Petri negatione colligimus, quae, cum jam audiretur, facta est: si autem quando Pilato traditus est; jam mane fuisse apertissime scriptum est. Restat ergo ut intelligamus tunc coepisse istam parasceven Paschae, id est praeparationem mortis Domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum apud quos primo audiebatur, et dixerunt, Reus est mortis; quod apud Matthaeum et Marcum invenitur (Matth. XXVI, 66, et Marc. XIV, 64): ut recapitulando intelligantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. Non enim absurde conjicitur, tempore eo, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiaverunt, horam nonam noctis esse potuisse: ex qua hora usque ad horam qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi hora sexta fuit, non diei, sed parasceves, id est praeparationis immolationis Domini, quod verum Pascha est: ut plena sexta ejusdem parasceves, quae plena diei tertia occurrebat, Dominus suspenderetur in ligno. Sive ergo hoc potius intelligendum eligatur, sive Marcus tertiam horam recoluerit, eamque maxime ad condemnationem Judaeorum in Domini crucifixione commemorare voluerit, qua intelliguntur clamare potuisse ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus, quam eos quorum manibus in ligno suspensus est; sicut ille Centurio magis accessit ad Dominum, quam illi amici quos misit : procul dubio quaestio soluta est de hora Dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare impudentiam, et infirmorum imperitiam perturbare.