CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.

51. Sequitur Matthaeus, et dicit: Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris (Matth. XXVII, 38). Et Marcus similiter et Lucas (Marc. XV, 27, et Luc. XXIII, 33). Nec Joannes aliquam facit quaestionem, quamvis latrones eos non dixerit: ait enim, Et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Jesum (Joan. XIX, 18). Esset autem contrarium, si cum illi dixissent latrones, iste diceret innocentes.