CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.

52. Sequitur Matthaeus, et dicit: Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Qui destruis templum, et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. Huic Marcus pene ad eadem verba consonat. Sequitur deinde Matthaeus, et dicit: Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis et senioribus dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: confidit in Deum, liberet nunc eum si vult; dixit enim, Quia Filius Dei sum (Matth. XXVII, 39-43). Marcus et Lucas, quamvis alia verba dicant, ad eamdem tamen sententiam concinunt, cum alius praetermittit, quod alius commemorat (Marc. XV, 29-32, et Luc. XXIII, 35-37). De principibus enim sacerdotum quod insultaverint Domino crucifixo pariter non tacent; quamvis seniores tacuit Marcus: Lucas autem quia principes dixit, nec addidit sacerdotum, magis nomine generali omnes primates complexus est, ut ibi possint intelligi et Scribae et seniores.