CAPUT XVI. De latronum insultatione, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.

53. Sequitur Matthaeus, et dicit:

“Idipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei”

(Matth. XXVII, 44). Nec Marcus discrepat, hoc idem dicens aliis verbis (Marc. XV, 32). Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliviscamur. Ait enim Lucas:

“Unus autem de iis qui pendebant latronibus blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.”

Et sequitur idem ipse, atque ita contexit:

“Respondens autem alter, increpabat illum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit. Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso”

(Luc. XXIII, 39-43). Quomodo ergo, sicut Matthaeus dicit,

“Latrones qui crucifixi erant eum eo, improperabant ei”;

vel, sicut Marcus dicit,

“Et qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei:”

quandoquidem unus eorum conviciatus est, secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum, et in Dominum credidit? nisi intelligamus Matthaeum et Marcum breviter perstringentes hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse: sicut in Epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum, Clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intelligatur; et pluraliter dictum, Secti sunt (Hebr. XI, 33-37), cum de solo Isaia tradatur. In Psalmo etiam quod dictum est, Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, etc., pluralem numerum pro singulari positum, in Actibus Apostolorum exponitur: nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt, qui testimonium ejusdem psalmi adhibuerunt (Psal. II, 2; Act. IV, 26, 27). Sed quia et Pagani solent calumniari Evangelio, videant quemadmodum locuti sint auctores eorum, Phaedras, Medeas et Clytemnestras, cum singulae fuerint. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis, Et rustici mihi insultant; etiam si unus insultet? Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intelligi: cum vero dictum est, latrones, vel, qui cum eo crucifixi erant, nec additum est, ambo; non solum si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.