|
54. Sequitur Matthaeus et dicit: A sexta autem hora tenebrae
factae sunt super universam terram usque ad horam nonam (Matth.
XXVII, 45-49). Hoc et duo alii contestantur (Marc.
XV, 33-36, et Luc. XXIII, 44, 45): addidit autem
Lucas etiam unde factae sint tenebrae, id est solem obscuratum.
Sequitur Matthaeus: Et circa horam nonam clamavit Jesus voce
magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est, Deus meus,
Deus meus, utquid dereliquisti me? Quidam autem illic stantes et
audientes, dicebant: Eliam vocat iste. Marcus pene ad eadem verba,
ad eamdem tamen sententiam non pene, sed omnino consentit. Sequitur
Matthaeus: Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit
aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Sic et Marcus
dicit: Currens autem unus, et implens spongiam aceto,
circumponensque calamo, potum dabat ei dicens: Sinite, videamus si
veniat Elias ad deponendum eum. Quod quidem de Elia, non ipsum qui
obtulit spongiam cum aceto, sed caeteros dixisse Matthaeus narravit:
ait enim, Caeteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias
liberans eum; unde intelligimus et illum et caeteros hoc dixisse.
Lucas autem antequam de latronis insultatione narraret, hoc de aceto
ita commemoravit: Illudebant autem ei et milites accedentes, et
acetum offerentes illi, et dicentes: Si tu es rex Judaeorum, salvum
te fac (Luc. XXIII, 36, 37). Semel complecti voluit
quod a militibus factum et dictum est. Ubi movere non debet, quod non
unum eorum dixit acetum obtulisse: genus enim locutionis enuit, de quo
supra tractavimus, pluralem pro singulari ponens (Superiori cap.
16). Hoc autem de aceto etiam Joannes commemoravit, ubi ait:
Postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, ut consummaretur
Scriptura, dixit: Sitio. Vas autem positum erat aceto plenum:
illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori
ejus (Joan. XIX, 28, 29). Sed quod apud eumdem Joannem
invenitur dixisse, Sitio, et quia vas ibi erat aceto plenum, non
mirum est si caeteri tacuerunt.
|
|