|
1. Jam quoniam omnium quatuor narratio in eo versatur loco, in quo
necesse est eos usque in finem pariter ambulare, nec multum digredi ab
invicem, sicubi forte alius aliquid commemorat, quod aliu,
praetermittit; videtur mihi expeditius nos demonstrare posse omnium
Evangelistarum convenientiam, si ab hoc jam loco omnium omnia
contexamus, et in unam narrationem faciemque digeramus. Sic ergo
arbitror commodius faciliusque id quod suscepimus explicari, ut
aggrediamur narrationem omnia commemorantes, cum eorum Evangelistarum
attestatione, qui ex his omnibus quisque quod potuit aut quod voluit
commemoravit: ut tamen ab omnibus haec omnia dicerentur, quae
demonstrandum est in nullo sibi esse contraria.
|
|