|
55. Sequitur Matthaeus: Jesus autem iterum clamans voce magna,
emisit spiritum (Matth. XXVII, 50). Marcus similiter:
Jesus autem emissa voce magna, exspiravit (Marc. XV, 37).
Lucas autem quid ipsa voce magna dixerit, declaravit; dixit enim:
Et clamans voce magna Jesus, ait: Pater, in manus tuas commendo
spiritum meum; et haec dicens exspiravit (Luc. XXIII, 46).
Joannes vero sicut tacuit illam vocem primam, Eli, Eli, quam
Matthaeus et Marcus retulerunt; tacuit etiam istam quam Lucas solus
indicavit, illi autem duo nomine vocis magnae significaverunt, id
est, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum: quod eum voce
magna dixisse et ipse Lucas similiter attestatus est, ut
intelligeremus hanc fuisse vocem magnam, quam Matthaeus et Marcus
commemoraverunt. Sed dixit Joannes quod nullus illorum trium, eum
dixisse, Consummatum est, cum acetum accepisset: quod eum ante ipsam
vocem magnam dixisse intelligimus. Haec sunt enim verba Joannis:
Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit, Consummatum est; et
inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Inter
illud quod ait, Consummatum est, et illud quod ait, et inclinato
capite tradidit spiritum, emissa est illa vox magna quam tacuit iste,
caeteri autem tres commemoraverunt. Hoc enim apparet esse ordinis, ut
ante diceret, Consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de
illo prophetatum erat, et tanquam ad hoc exspectaret, qui utique cum
vellet moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. Sed quovis
ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magnopere cavendum est,
ne cui videatur quisquam Evangelistarum alteri repugnare, si vel
tacuit quod alius dixit, vel dixit quod alius tacuit.
|
|