|
56. Sequitur Matthaeus: Et ecce velum templi scissum est in duas
partes, a summo usque deorsum (Matth. XXVII, 51). Et
Marcus sic: Et velum templi scissum est in duo, a sursum usque
deorsum (Marc. XV, 38). Lucas autem similiter hoc ait: Et
velum templi scissum est medium (Luc. XXIII, 45); sed non
eodem ordine. Volens enim miraculum miraculo adjungere, cum
dixisset, Sol obscuratus est, continuo subjungendum existimavit, Et
velum templi scissum est medium: praeoccupans videlicet quod exspirante
Domino factum est, ut deinde recapitulans exsequeretur et de potu
aceti, et de illa voce magna, et de ipsa morte, quae ante scissionem
veli post tenebras facta intelliguntur. Matthaeus enim, qui cum
dixisset, Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum,
continuo subjecit, Et ecce velum templi scissum est, satis expressit
tunc esse scissum, cum Jesus emisisset spiritum. Si autem non
addidisset, Et ecce, sed simpliciter dixisset, Et velum templi
scissum est; incertum esset utrum ipse et Marcus hoc recapitulando
commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset; an Lucas
recapitulasset quod illi ordine posuissent.
|
|