|
57. Sequitur Matthaeus:
|
“Et terra mota est, et petrae scissae
sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum qui
dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem
ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.”
|
|
Haec
quae solus dixit, non est metuendum ne cuiquam caeterorum repugnare
videantur. Sequitur idem ipse:
|
“Centurio autem et qui cum eo erant
custodientes Jesum, viso terrae motu et iis quae fiebant, timuerunt
valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste”
|
|
(Matth.
XXVII, 51-54). Marcus sic:
|
“Videns autem Centurio,
qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere homo
hic Filius Dei erat”
|
|
(Marc. XV, 39). Lucas sic:
|
“Videns
autem Centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: Vere
hic homo justus erat”
|
|
(Luc. XXIII, 47). Non est
contrarium quod Matthaeus viso terrae motu dicit admiratum
Centurionem, et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum
admiratum, quod emissa illa voce exspirasset, ostendens quam in
potestate habuerit quando moreretur: in eo quippe quod idem Matthaeus
non solum dixit, viso terra motu, sed etiam addidit, et iis quae
facta erant; integrum locum fuisse demonstravit Lucae, ut diceret
Centurionem ipsam Domini mortem fuisse miratum; quia et haec inter
illa est, quae tunc mirabiliter facta erant. Quanquam etsi Matthaeus
illud non addidisset, intelligendum erat, cum multa miranda facta
fuerint, et omnia Centurio et qui cum eo erant, mirari potuerint,
liberum fuisse narrantibus quid quisque illum miratum commemorare
voluisset: nec eos ibi repugnare, cum alius illud, alius illud
diceret fuisse miratum; quando omnia fuerat ille miratus. Quod autem
alius ait Centurionem dixisse, Vere Filius Dei erat iste, alius
autem, Vere homo hic Filius Dei erat; non movebit eum cui non
exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita: ad unam
quippe sententiam utraque verba concurrunt; nec quod alius tacuit,
homo, alius dixit, ullo modo contrarium est. Magis quod Lucas non
ait Centurionem dixisse, Filius Dei erat, sed, justus erat,
potest putari diversum: sed vel utrumque dictum a Centurione
intelligere debemus, et aliud illos, aliud istum commemorasse; vel
fortasse Lucam exprimere voluisse sententiam Centurionis, quomodo
dixerit Jesum Filium Dei. Forte enim non eum Unigenitum aequalem
Patri Centurio intellexerat; sed ideo Filium Dei dixerat, quia
justum crediderat, sicut multi justi dicti sunt filii Dei. Quod
autem etiam ipse Lucas dixit, Videns autem Centurio quod factum
erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta
erant, tanquam unum mirabile factum commemorans, cujus quasi membra et
partes erant omnia illa miracula. Jam vero quod Matthaeus addidit eos
qui cum Centurione erant, alii autem hoc tacuerunt; cui non appareat
ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius
tacet? Et quod Matthaeus dixit, timuerunt valde; Lucas autem non
dixit, timuit, sed, glorificavit Deum; quis non eum intelligat
timendo glorificasse?
|
|