|
58. Sequitur Matthaeus:
|
“Erant autem ibi mulieres multae a
longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei; inter
quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi et Joseph mater, et
mater filiorum Zebedaei”
|
|
(Matth. XXVII, 55 et 56).
Marcus sic:
|
“Erant autem et mulieres de longe aspicientes; inter
quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris et Joseph
mater, et Salome; et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et
ministrabant ei, et aliae multae quae simul cum eo ascenderant
Jerosolymam”
|
|
(Marc. XV, 40, 41). Inter hos nihil video
quod contrarium possit putari: quid enim interest ad veritatem, quod
quasdam mulieres pariter, quasdam singuli nominaverunt? Lucas quoque
ita narrationem contexit: Et omnis turba eorum qui simul aderant ad
spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua
revertebantur. Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres
quae secutae fuerant eum a Galilaea, haec videntes (Luc.
XXIII, 48, 49). Unde superioribus duobus de mulierum
praesentia satis consentit, quamvis nullam earum nominatim exprimat;
de turba etiam quae simul aderat, et videntes quae fiebant tundebant
pectora sua, et revertebantur, consentit Matthaeo, quamvis seorsum
annexuerit, Centurio autem et qui cum eo erant: quapropter tantummodo
de notis ejus qui stabant a longe solus invenitur dixisse. Nam et
Joannes commemoravit de praesentia feminarum antequam Dominus
emisisset spiritum, ita narrans: Stabant autem juxta crucem Jesu
mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria
Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem
diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde
dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam
discipulus in sua (Joan. XIX, 25-27). Qua in re nisi
apertissime Matthaeus quoque et Marcus Mariam Magdalenen
nominassent, possemus dicere, alias a longe, alias juxta crucem
fuisse; nullus enim eorum, praeter Joannem, matrem Domini
commemoravit: nunc ergo quomodo intelligitur eadem Maria Magdalene,
et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Matthaeus et Marcus
dicunt, et juxta crucem fuisse, sicut Joannes dicit; nisi quia in
tanto intervallo erant, ut et juxta dici possent, quia in conspectu
ejus praesto aderant, et a longe in comparatione turbae propinquius
circumstantis cum Centurione et militibus. Possumus etiam
intelligere, quod illae quae simul aderant cum matre Domini, postquam
eam discipulo commendavit, abire jam coeperant, ut a densitate turbae
se exuerent, et caetera quae facta sunt longius intuerentur; ut
caeteri Evangelistae qui post mortem Domini eas commemoraverunt, jam
longe stantes commemorarent.
|
|