|
59. Sequitur Matthaeus:
|
“Cum sero autem factum esset, venit
quidam homo dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui et ipse
discipulus erat Jesu; hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus
Jesu: tunc Pilatus jussit reddi corpus”
|
|
(Matth. XXVII,
57, 58). Marcus sic:
|
“Et cum jam sero esset factum, quia
erat parasceve, quod est ante sabbatum, venit Joseph ab Arimathia,
nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei; et audacter
introiit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Pilatus autem mirabatur
si jam obiisset: et accersito Centurione interrogavit eum si jam
mortuus esset; et cum cognovisset a Centurione, donavit corpus
Joseph”
|
|
(Marc. XV, 42-45). Lucas sic:
|
“Et ecce vir
nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus (hic non
consenserat consilio et actibus eorum), ab Arimathia civitate
Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei; hic accessit ad
Pilatum, et petiit corpus Jesu”
|
|
(Luc. XXIII, 50-52).
Joannes autem posteaquam narravit de cruribus fractis eorum qui cum
Domino crucifixi erant, et de latere Domini lancea percusso, quod
totum solus dixit, subjungit consentiens caeteris, ita narrans: Post
haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia, eo quod esset
discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum, ut tolleret
corpus Jesu: et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus
Jesu (Joan. XIX, 38). In hoc nihil exstat in quo aliquis
eorum alicui repugnare videatur. Sed aliquis forsitan quaerat quomodo
a semetipso Joannes ipse non discrepet, contestans cum caeteris quod
Joseph petierit corpus Jesu, et solus dicens quod occultus fuisset
discipulus Domini propter metum Judaeorum: merito enim movet, cur
ille qui propter timorem occultus discipulus erat, ausus sit petere
corpus ejus, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur, auderet.
Sed intelligendum est, istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua
praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum: in extremo autem
illo officio funeri exhibendo minus curasse de Judaeis, quamvis
soleret in Domino audiendo eorum inimicitias devitare.
|
|