|
60. Sequitur Matthaeus:
|
“Et accepto corpore, Joseph involvit
illud in sindone munda, et posuit illud in monumento suo novo, quod
exciderat in petra: et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et
abiit”
|
|
(Matth. XXVII, 59, 60). Marcus sic:
|
“Joseph
autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit
eum in monumento quod erat excisum de petra; et advolvit lapidem ad
ostium monumenti”
|
|
(Marc. XV, 46). Lucas sic:
|
“Et
depositum involvit in sindone, et posuit eum in monumento exciso, in
quo nondum quisquam positus fuerat”
|
|
(Luc. XXIII, 53). Ex
his tribus nulla quaestio dissensionis oriri potest: Joannes autem
sepulturam Domini, non a solo Joseph, sed a Nicodemo quoque curatam
fuisse commemorat. Consequenter enim a Nicodemo incipiens, ita
narrat:
|
“Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte
primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.”
|
|
Deinde sequitur adjungens ipsum Joseph, et dicit:
|
“Acceperunt ergo
corpus Jesu, et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos
Judaeis est sepelire. Erat autem in loco ubi crucifixus est,
hortus; et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus
erat: ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat
monumentum, posuerunt Jesum”
|
|
(Joan. XIX, 39-42). Neque
hic aliquid repugnat recte intelligentibus. Neque enim illi qui de
Nicodemo tacuerunt, affirmaverunt a solo Joseph Dominum sepultum,
quamvis solius commemorationem fecerint; aut quia illi una sindone a
Joseph involutum dixerunt, propterea prohibuerunt intelligi et alia
lintea potuisse afferri a Nicodemo et superaddi, ut verum narraret
Joannes, quod non uno linteo, sed linteis involutus sit: quamvis et
propter sudarium quod capiti adhibebatur, et institas quibus corpus
totum alligatum est, quia omnia de lino erant, etiamsi una sindon ibi
fuit, verissime dici potuit, ligaverunt eum linteis. Lintea quippe
generaliter dicuntur quae lino texuntur.
|
|