|
61. Sequitur Matthaeus:
|
“Erat autem ibi Maria Magdalene et
altera Maria sedentes contra sepulcrum”
|
|
(Matth. XXVII,
61). Quod Marcus ita dicit:
|
“Maria autem Magdalene et Maria
Joseph aspiciebant ubi poneretur”
|
|
(Marc. XV, 47). Unde
nihil eos ex hoc dissentire manifestum est.
62. Sequitur Matthaeus:
|
“Altera autem die, quae est post
parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad
Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit
adhuc vivens, Post tres dies resurgam: jube ergo custodiri sepulcrum
usque in diem tertium; ne forte veniant discipuli ejus, et furentur
eum, et dicant plebi, Surrexit a mortuis; et erit novissimus error
pejor priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite,
custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum,
signantes lapidem, cum custodibus”
|
|
(Matth. XXVII,
62-66). Hoc solus Matthaeus narrat, nullo aliorum narrante
aliquid quod huic videatur esse contrarium.
63. Deinde sequitur idem Matthaeus, et dicit:
|
“Vespere autem
sabbati, quae lucescit in primam sabbati , venit Maria Magdalene et
altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est
magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit
lapidem, et sedebat super eum. Erat autem aspectus ejus sicut
fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. Prae timore autem ejus
exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem
angelus dixit mulieribus: Nolite timere, vos: scio enim quod Jesum
qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim sicut
dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. Et cito
euntes dicite discipulis ejus quia surrexit; et ecce praecedit vos in
Galilaeam; ibi eum videbitis: ecce dixi vobis”
|
|
(Matth.
XXVIII, 1-15). Huic Marcus consonat (Marc. XVI,
1-11). Sed potest movere quomodo secundum Matthaeum angelus
super lapidem sedebat revolutum a monumento: Marcus enim introeuntes
eas in monumentum dicit vidisse juvenem sedentem in dextris coopertum
stola candida, et obstupuisse: nisi intelligamus aut Matthaeum
tacuisse de illo angelo, quem intrantes viderunt; Marcum vero de illo
tacuisse, quem foris viderunt sedentem super lapidem: ut duos
viderint, et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de
Jesu, prius ab illo quem foris viderunt sedentem super lapidem,
deinde ab illo quem viderunt intrantes in monumentum, sedentem a
dextris; quo ut intrarent, illius qui foris sedebat verbis exhortatae
sunt dicentis, Venite, et videte locum ubi positus erat Dominus:
quo venientes, ut dictum est, et intrantes viderunt eum de quo
Matthaeus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo
talia similiter audierunt. Aut certe intrantes in monumentum in aliqua
septa maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse
credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus
fuerat sepulturae: ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a
dextris, quem dicit Matthaeus sedentem super lapidem, quem terrae
motu ab ostio monumenti revolverat, id est a loco sepulcri, quod
effossum erat in petra.
64. Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat, At illae
exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor: et
nemini quidquam dixerunt; timebant enim; cum dicat Matthaeus, Et
exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes
nuntiare discipulis ejus: nisi intelligamus ipsorum angelorum nemini
ausas fuisse aliquid dicere, id est, respondere ad ea quae ab illis
audierant, aut certe custodibus quos jacentes viderunt. Nam illud
gaudium quod Matthaeus commemorat, non repugnat timori de quo Marcus
dicit: debuimus enim utrumque in illarum animo factum intelligere,
etiamsi ipse Matthaeus de timore non diceret; cum vero et ipse dicat,
Exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re
quaestionis remanere permittit.
65. De hora quoque ipsa qua venerunt mulieres ad monumentum, non
contemnenda exoritur quaestio. Cum enim Matthaeus dicat, Vespere
autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria
Magdalene et, altera Maria videre sepulcrum: quid est quod dicit
Marcus, Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, oriente
jam sole? In quo quidem a caeteris duobus, id est, Luca et Joanne
non discrepat. Quod enim dicit Lucas, valde diluculo; et Joannes,
mane cum adhuc tenebrae essent: hoc intelligitur Marcus dicere, valde
mane, oriente jam sole, id est cum coelum ab orientis parte jam
albesceret; quod non fit utique nisi solis orientis vicinitate: ejus
enim est ille fulgor qui nomine aurorae appellari solet. Ideo non
repugnat illi qui ait, cum adhuc tenebrae essent. Die quippe
surgente, aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto
magis oritur lux. Nec sic accipiendum est quod ait, valde mane,
tanquam sol ipse videretur jam super terras: sed potius sicut dicere
solemus eis quibus volumus significare temperius aliquid faciendum.
Cum enim dixerimus, Mane, ne putent jam sole supra terram conspicuo
nos dicere, ad hoc plerumque addimus, Valde mane; ut illud quod
etiam albescente vocatur, intelligant: quanquam et hoc usitatum sit,
ut post galli cantum saepe repetitum, cum conjectare homines coeperint
diem jam propinquare, dicant, Jam mane est; et cum post hoc verbum
attenderint, et jam oriente, id est jam de proximo adveniente in has
partes sole, coelum rubescere vel albescere viderint, addant qui
dicebant, Mane est, et dicant, Valde mane est. Quid autem
interest, dum sive illo sive isto modo nihil aliud intelligamus a
Marco appellatum mane, nisi quod Lucas appellavit diluculo; et hoc
valde mane, quod ille valde diluculo, et quod Joannes mane cum adhuc
tenebrae essent; sole autem jam oriente, id est; ortu suo jam coelum
illuminare incipiente? Quomodo ergo his tribus congruat Matthaeus,
qui nec diluculo, nec mane, sed vespere ait sabbati, quae lucescit in
primam sabbati, attentius indagandum est. A parte quippe prima
noctis, quod est vesper, ipsam noctem voluit significare Matthaeus,
cujus noctis fine venerunt mulieres ad monumentum. Ea vero causa
intelligitur eamdem noctem sic appellasse, quia jam a vespere licebat
afferre aromata, transacto utique sabbato. Ergo quoniam sabbato
impediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominavit noctem,
ex quo eis licere coepit ut facerent, quocumque vellent tempore ejusdem
noctis, Sic itaque dictum est, vespere sabbati, ac si diceretur,
nocte sabbati, id est nocte quae sequitur diem sabbati: quod ipsa
verba ejus satis indicant. Sic enim ait: Vespere autem sabbati,
quae lucescit in primam sabbati: quod fieri non potest, si tantummodo
primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus
dicto vespere significatam; neque enim ipsum initium lucescit in primam
sabbati, sed ipsa nox quae luce incipit terminari. Nam terminus
primae partis noctis, secundae partis initium est; lux autem terminus
totius noctis est: unde non potest dici vesper lucescens in primam
sabbati, nisi nomine vesperi nox ipsa intelligatur quam lux terminat.
Et usitatus loquendi modus divinae Scripturae est, a parte totum
significare : a vespere ergo noctem significavit, cujus extremum est
diluculum. Diluculo enim venerunt illae mulieres ad monumentum; ac
per hoc ea nocte venerunt, quae significata est nomine vesperi. Tota
enim significata est eo nomine, ut dixi; et ideo quacumque ejus noctis
parte venissent, ea utique nocte venissent: cum ergo venerunt parte
ejus noctis extrema, ea procul dubio nocte venerunt. Vespere autem
quae lucescit in primam sabbati, non potest nisi tota ipsa nox
intelligi: eo igitur vespere venerunt, quae ipsa nocte venerunt; ipsa
autem nocte venerunt, quae noctis ipsius quamvis extrema parte
venerunt.
66. Nam et ipsum triduum, quo Dominus mortuus est et resurrexit,
nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intelligi
non potest . Ipse quippe ait, Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti
tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde
terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 40).
Computantur autem tempora, sive ex quo tradidit spiritum, sive ex quo
sepultus est, et non occurrit ad liquidum; nisi medium diem, hoc est
sabbatum totum diem accipiamus, id est cum sua nocte, illos autem qui
eum in medio posuerunt, id est parasceven et primam sabbati, quem diem
dominicum dicimus, a parte totum intelligamus. Quid enim juvat quod
quidam his angustiis coarctati, et istum locutionis modum, id est a
parte totum, in sanctarum Scripturarum solvendis quaestionibus
plurimum valere nescientes, noctem voluerunt annumerare tres illas
horas a sexta usque ad nonam quibus sol obscuratus est, et diem tres
horas alias quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad
ejus occasum? Sequitur enim nox futuri sabbati, qua cum suo die
computata, erunt jam duae noctes et duo dies; porro autem post
sabbatum sequitur nox primae sabbati , id est illucescentis dici
dominici, in qua tunc Dominus resurrexit: erunt ergo duae noctes et
duo dies, et una nox, etiamsi tota posset intelligi, nec ostenderemus
quod illud diluculum pars ejus extrema sit; quapropter nec annumeratis
illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est, et tribus
eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. Restat ergo ut
illo Scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum
intelligitur, inveniamus extremum diem tempus parasceves, quo
crucifixus et sepultus est Dominus, et ex ipsa extrema parte totum
diem cum sua nocte, qui jam peractus fuerat, accipiamus: medium
vero, id est sabbati diem, non a parte, sed integre totum: tertium
rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore;
ac sic erit triduum: quemadmodum illi octo dies post quos ascendit in
montem, quorum medios integros attendentes Matthaeus et Marcus
dixerunt, Post sex dies; quod Lucas dixit, Post octo dies .
67. Nunc jam caetera videamus, quemadmodum Matthaeo congruant.
Lucas enim apertissime duos angelos dicit visos fuisse a mulieribus,
quae venerunt ad monumentum, quorum singulos intellexeramus
commemoratos a duobus; unum a Matthaeo, id est, illum qui extra
monumentum sedebat in lapide; alterum a Marco, id est illum qui intra
monumentum sedebat a dextris. Sed Lucas ita narrat: Et dies erat
parasceves, et sabbatum illucescebat. Subsecutae autem mulieres,
quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et
quemadmodum positum erat corpus ejus; et revertentes paraverunt aromata
et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum: Una autem
sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae
paraverant aromata; et invenerunt lapidem revolutum a monumento; et
ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu: et factum est dum mente
consternatae essent de isto, et ecce duo viri steterunt secus illas in
veste fulgenti. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram,
dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? non est hic,
sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in
Galilaea esset, dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus
hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. Et
recordatae sunt verborum ejus, et regressae a monumento nuntiaverunt
haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus (Luc. XXIII,
54; XXIV, 12). Quomodo ergo singuli visi sunt sedentes,
unus secundum Matthaeum foris super lapidem; et alter secundum Marcum
intus a dextris; cum secundum Lucam duo steterint secus illas,
quamvis similia dixerint? Possumus quidem adhuc intelligere unum
angelum visum a mulieribus, et secundum Matthaeum, et secundum
Marcum, sicut supra diximus: ut eas ingressas in monumentum sic
accipiamus, in aliquod scilicet spatium quod erat aliqua maceria
communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulcri locum, atque
ibi vidisse angelum sedentem supra lapidem revolutum a monumento, sicut
dicit Matthaeus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus;
deinde intus ab eis, dum inspicerent locum in quo jacebat corpus
Domini, visos alios duos angelos stantes, sicut dicit Lucas,
similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem.
68. Sed videamus et illa quae Joannes dicit, utrum vel quemadmodum
his congruant. Sic ergo narrat Joannes:
|
“Una autem sabbati Maria
Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et
vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, et venit ad
Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit
eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad
monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus
praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum: et cum se
inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introiit. Venit ergo
Simon Petrus sequens eum, et introiit in monumentum; et vidit
linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum
linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc
ergo introiit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et
vidit, et credidit. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oporteret
eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos
discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans: dum ergo
fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum; et vidit duos
angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum
fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit
eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Haec
cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non
sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras?
quem quaeris? Illa existimaus quia hortulanus est, dicit ei:
Domine, si tu su tulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego
eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa dicit ei:
Rabboni, quod dicitur Magister. Dicit ei Jesus: Noli me
tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres
meos, et dic eis, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et
Deum meum et Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annuntians
discipulis, Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi”
|
|
(Joan. XX,
1-18). In hac Joannis narratione dies vel tempus quo ventum est
ad monumentum, cum caeteris convenit; illud etiam quod duo angeli visi
sunt, concerdat cum Luca: sed quod ille stantes dicit angelos visos,
iste autem sedentes, et caetera quae illi non dicunt, quomodo hic
possint intelligi non discrepare a caeteris, et quo ordine gesta sint,
nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt videri.
69. Quapropter haec omnia quae circa tempus resurrectionis Domini
facta sunt, secundum omnium Evangelistarum testimonia in una quadam
narratione, quantum nos Dominus adjuverit, quemadmodum geri
potuerint, ordinemus. Prima sabbati diluculo, sicut omnes
consentiunt, ventum est ad monumentum. Jam factum erat quod solus
Matthaeus commemorat de terrae motu et lapide revoluto conterritisque
custodibus, ita ut in parte aliqua velut mortui jacerent. Venit
autem, sicut Joannes dicit, Maria Magdalene, sine dubio caeteris
mulieribus , quae Domino ministraverant, plurimum dilectione
ferventior, ut non immerito Joannes solam commemoraret, tacitis eis
quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur. Venit ergo, et ut vidit
lapidem sublatum a monumento, antequam aliquid diligentius inspiceret,
non dubitans ablatum inde esse corpus Jesu, cucurrit, sicut dicit
idem Joannes, et nuntiavit Petro atque ipsi Joanni. Ipse est enim
discipulus quem amabat Jesus. At illi currere coeperunt ad
monumentum, et praeveniens Joannes inclinavit se, et vidit posita
linteamina, nec intravit: Petrus autem consecutus intravit in
monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super
caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum.
Deinde et Joannes intravit, et vidit similiter, et credidit quod
Maria dixerat, sublatum esse Dominum de monumento.
|
“Nondum enim
sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat ad
monumentum foris plorans,”
|
|
id est ante illum saxei sepulcri locum,
sed tamen intra illud spatium quo jam ingressae fuerant: hortus quippe
illic erat, sicut idem Joannes commemorat (Id. XIX, 41).
Tunc viderunt angelum sedentem a dextris super lapidem revolutum a
monumento, de quo angelo narrant Matthaeus et Marcus.
|
“Tunc eis
dixit, Nolite timere, vos: scio enim quod Jesum qui crucifixus est
quaeritis; non est hic, surrexit enim sicut dixit: venite et videte
locum ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis
ejus, quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi cum
videbitis; ecce dixi vobis”:
|
|
quibus similia Marcus quoque non
tacuit. Ad haec verba Maria dum fleret, inclinavit se et prospexit
in monumentum, et vidit duos angelos, sicut dicit Joannes, in albis
sedentes; unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus
Jesu.
|
“Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia
tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum.”
|
|
Hic intelligendi
sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes viderentur, sicut eos Lucas
visos fuisse commemorat, et dixisse secundum eumdem Lucam timentibus
mulieribus et vultum in terram declinantibus,
|
“Quid quaeritis
viventem cum mortuis? non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter
locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens, Quia
oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et
crucifigi, et die tertia resurgere. Et recordatae sunt verborum
ejus. Post haec conversa est retrorsum Maria, et vidit Jesum
stantem, sicut dicit Joannes, et non sciebat quia Jesus est. Dicit
ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia
hortulanus est, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi
ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria.
Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei
Jesus: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade
autem ad fratres meos, et dic eis, Ascendo ad Patrem meum et Patrem
vestrum et Deum meum et Deum vestrum.”
|
|
Tunc egressa est a
monumento, hoc est ab illo loco ubi erat horti spatium ante lapidem
effossum: et cum illa aliae, quas secundum Marcum invaserat tremor et
pavor; et nemini quidquam dicebant. Tunc jam, secundum Matthaeum,
|
“ecce Jesus occurrit illis dicens: Avete. Illae autem accesserunt
et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.”
|
|
Sic enim colligimus et
angelorum allocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum,
et ipsius Domini: semel scilicet illic quando Maria hortulanum
putavit; et nunc iterum cum eis occurrit in via, ut eas ipsa
repetitione firmaret, atque a timore recrearet.
|
“Tunc ergo ait illis
Nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam;
ibi me videbunt. Venit ergo Maria Magdalene annuntians discipulis
quia vidit Dominum, et haec ei dixit”:
|
|
non solum ipsa, sed et
aliae, quas Lucas commemorat,
|
“quae nuntiaverunt haec discipulis
undecim, et caeteris omnibus. Et visa sunt ante illos sicut
deliramentum verba ista, et non credebant illis.”
|
|
His et Marcus
attestatur. Nam posteaquam commemoravit eas trementes et paventes
exiisse a monumento, et nemini quidquam dixisse, adjunxit quod
resurgens Dominus apparuerit mane prima sabbati, primo Mariae
Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia; et quia illa vadens
nuntiavit iis qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus; et quia illi
audientes quod viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. Sane
Matthaeus etiam illud inseruit, abscedentibus mulieribus quae illa
omnia viderant et audierant, venisse etiam quosdam in civitatem de
illis custodibus qui jacuerant velut mortui, et nuntiasse principibus
sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire
potuerunt: illos vero congregatos cum senioribus consilio accepto,
pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent quod discipuli ejus
venissent, eumque furati essent illis dormientibus; pollicentes etiam
securitatem a praeside qui eos custodes dederat: et illos accepta
pecunia fecisse sicut erant edocti, divulgatumque esse verbum istud
apud Judaeos usque in hodiernum diem.
|
|