CAPUT XXV. In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur, collatis testimoniis et de apostolo Paulo et de Actibus Apostolorum.

70. Jam post resurrectionem quemadmodum apparuerit Dominus discipulis, considerandum est, non solum ut elucescat etiam ex hac re convenientia quatuor Evangelistarum (Matth. XXVIII, Marc. XVI, Luc. XXIV, et Joan. XX, XXI), verum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in prima ad Corinthios Epistola ita loquitur: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: et quia apparuit Cephae, postea duodecim , deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; postea apparuit Jacobo, deinde Apostolis omnibus; novissime autem omnium quasi abortivo apparuit et mihi (I Cor. XV, 3-8). Hunc autem ordinem nullus Evangelistarum tenuit: unde considerandum est utrum ordo quem illi tenuerunt, huic non adversetur: nam nec ille omnia, nec isti omnia dixerunt; quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent tantum videndum est. Lucas enim solus quatuor Evangelistarum, non dicit a mulieribus visum Dominum, sed tantummodo angelos: Matthaeus autem dicit quod eis occurrerit redeuntibus a monumento: Marcus quoque dicit primo visum esse Mariae Magdalenae, sicut et Joannes; sed quomodo sit ei visus non dicit, quod explicatur a Joanne. Lucas autem non solum tacet, ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum unus fuit Cleophas, talia dicit locutos cum illo antequam agnoscerent eum, tanquam mulieres nihil se aliud quam angelos vidisse nuntiaverint, qui dicebant eum vivere. Ita enim narrat: Ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emaus; et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant: et factum est dum loquerentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Et respondens unus cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quo haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt. Haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat, vel a discipulis qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est quod ablatum inde sit corpus ejus. Et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum, et procumbentem vidisse linteamina sola posita, et abiisse secum mirantem quod factum fuerat. Hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus quos invenit in via, posteaquam narravit de mulieribus quae viderant angelos, et ab eis audierant quod resurrexisset Jesus, tanquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. Sed intelligitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. Tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Joannes, cum tantummodo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiaverat, quando vidit lapidem avulsum a monumento: et postea facta sunt haec de visione angelorum, atque ipsius Domini, qui bis numero apparuerat mulieribus; semel ad monumentum, et iterum occurrens revertentibus a monumento. Hoc autem antequam duobus illis in via visus fuisset, quorum erat unus Cleophas. Namque et Cleophas loquens cum Domino quem nondum agnoscebat, non Petrum dixit isse ad monumentum; sed, abierunt quidam ex nostris, inquit, ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt: quod et ipse recapitulando intelligitur dixisse, illud scilicet quod primo mulieres nuntiaverant Petro et Joanni de ablato corpore Domini. Ac per hoc cum ipse Lucas Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum, et Cleopham dixisse ipse retulerit quod quidam eorum ierant ad monumentum, intelligitur attestari Joanni, quod duo ierint ad monumentum; sed Petrum solum primo commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverat. Item potest movere quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit idem Lucas vidisse sola linteamina, et discessisse mirantem; cum Joannes dicat se potius ita vidisse, hoc est discipulum illum quem diligebat Jesus, non intrasse in monumentum, quo prior venerat, sed cum se inclinasset vidisse posita linteamina: sed et seipsum postea dicit intrasse. Ita et Petrus intelligendus est primo procumbens vidisse, quod Lucas commemorat, Joannes tacet; post autem ingressus, sed ingressus tamen antequam Joannes intraret, ut omnes verum dixisse sine ulla repugnantia reperiantur.

71. Ordo ergo rerum qui esse potuit, quemadmodum Dominus, excepto quod jam mulieribus locutus erat, etiam maribus discipulis visus fuerit, secundum testimonia non solum quatuor Evangelistarum, sed etiam Pauli apostoli, contexendus et demonstrandus est. Omnium ergo virorum primo apparuisse intelligitur Petro, ex his duntaxat omnibus quos Evangelistae quatuor et Paulus apostolus commemoraverunt. Caeterum si apparuit alicui eorum prius quam Petro, quod omnes tacuerunt, quis vel dicere audeat vel negare? Neque enim et Paulus dixit, Apparuit primo Cephae; sed, Apparuit, inquit, Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. Sic autem non apparet quibus duodecim, quemadmodum nec quibus quingentis. Fieri enim potest ut de turba discipulorum fuerint isti duodecim nescio qui. Nam illos quos Apostolos nominavit, non jam duodecim, sed undecim diceret, sicut nonnulli etiam codices habent; quod credo perturbatos homines emendasse, putantes de illis duodecim Apostolis dictum, qui jam Juda exstincto undecim erant. Sed sive illi codices verius habeant qui undecim habent, sive alios quosdam duodecim discipulos Paulus velit intelligi , sive sacratum illum numerum etiam in undecim stare voluerit; quia duodenarius in eis numerus ita mysticus erat, ut non posset in locum Judae nisi alius, id est Matthias, ad conservandum sacramentum ejusdem numeri subrogari (Act. 1, 26); quodlibet ergo eorum sit, nihil inde existit quod veritati vel istorum alicui veracissimo narratori repugnare videatur: probabiliter tamen creditur posteaquam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus Cleophas, de quibus Lucas totum narrat, Marcus autem breviter ita perstringit: Post haec autem, inquit, duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam. Castellum quippe illud non absurde accipimus etiam villam potuisse appellari; quod nunc jam appellatur ipsa Bethleem, quae civitas antea vocitata est; quamvis nunc sit honoris amplioris, nomine Domini, qui in illa natus est, sic per Ecclesias omnium gentium diffamato. Et in codicibus quidem graecis magis agrum invenimus quam villam: agri autem nomine non castella tantum, verum etiam municipia et coloniae solent vocari extra civitatem, quae caput et quasi mater est caeterarum, unde metropolis appellatur.

72. Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie Dominum apparuisse; hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur ne agnoscerent eum. Oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis, certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies, et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut Luca narrante monstratur. Pro merito quippe mentis eorum, adhuc ignorantis quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquid eorum oculi passi sunt, non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus, et aliud quam res est opinantibus; ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si ejus corporis particeps non est, id est Ecclesiae, cujus unitatem in sacramento panis commendat Apostolus, dicens, Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17): ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum, et agnoscerent eum; aperirentur utique ad ejus cognitionem, remoto scilicet impedimento, quo tenebantur ne eum agnoscerent. Neque enim clausis oculis ambulabant; sed inerat aliquid quo non sinerentur agnoscere quod videbant: quod scilicet et caligo et aliquis humor efficere solet. Non quia Dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia revera esset effigies, non quam solebant illi contueri; quandoquidem et ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies ejus claresceret sicut sol (Matth. XVII, 2): quale vult enim corpus de qualicumque corpore verum de vero facit, qui de aqua vera verum vinum fecit (Joan. II, 7-11); sed non ita fecerat, cum apparuit illis duobus in alia effigie. Non enim sicut erat apparuit eis , quorum oculi tenebantur ne agnoscerent eum. Non autem incongruenter accipimus hoc impedimentum in oculis eorum a satana fuisse, ne agnosceretur Jesus: sed tamen a Christo est facta permissio usque ad sacramentum panis; ut unitate corporis ejus participata, removeri intelligatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci.

73. Nam ipsos esse istos de quibus et Marcus narrat, credendum est; quia dicit ipsos euntes nuntiasse caeteris: sicut Lucas dicit eos surgentes eadem hora, regressos esse Jerusalem, et invenisse congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni; et tunc etiam ipsos narrasse quae gesta erant in via, et quomodo eum cognoverint in fractione panis. Jam ergo erat fama quod resurrexerat Jesus, ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro, cui jam apparuerat: hoc enim isti duo invenerunt loquentes ad quos in Jerusalem venerunt. Fieri itaque potest ut timore prius in via noluerint dicere quod eum audierant resurrexisse, quando tantummodo angelos dixerunt visos esse mulieribus: ignorantes enim cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti ne quid passim de Christi resurrectione jactantes in manus inciderent Judaeorum. Quod autem ait Marcus, Annuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt; cum Lucas dicat, quod jam inde loquebantur vere resurrexisse Dominum, et Simoni apparuisse: quid intelligendum est, nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? Cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicavit, hoc est, quae cum illis locutus fuerit Jesus antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnoverint? Quandoquidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in villam, continuo conjunxit, Et illi euntes nuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt: quasi possent nuntiare quem non agnoverant; aut possent agnoscere, quibus alia effigies ejus apparuerat. Quomodo ergo eum agnoverint, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. Quod ideo memoriae commendandum est, ut assuescamus advertere Evangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant, et conjungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent, non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere.

74. Lucas ergo sequitur, et dicit:

“Dum haec autem loquuntur, Jesus stetit in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis; ego sum, nolite timere. Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum: palpate, et videte, quia spiritus carnum et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.”

Hanc ostensionem Domini post resurrectionem intelligitur et Joannes commemorare, sic loquens:

“Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis. Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus.”

Ac per hoc his verbis Joannis possunt conjungi ea quae Lucas dicit, idem autem Joannes praetermittit. Ita enim Lucas sequitur:

“Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.”

His item verbis possunt adjungi quae Lucas tacet, dicit autem Joannes:

“Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis; sicut misit me Pater et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum detinueritis, detenta sunt.”

His rursus adjungamus quae Joannes praetermisit, Lucas commemorat:

“Et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia; et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem: vos autem estis testes horum. Et ego mitto promissum Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto.”

Ecce quomodo commemoravit et Lucas promissionem Spiritus sancti, quam non invenimus a Domino factam, nisi in Evangelio Joannis (Joan. XIV, 26, et XV, 26). Quod non praetereunter advertendum est, ut meminerimus quemadmodum sibi Evangelistae invicem attestantur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt, et tamen dicta noverunt. Post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit, nec omnino commemorat, nisi quando Jesus ascendit in coelum: atque id tamen ita conjungit quasi hoc sequatur haec verba quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die Dominus resurrexit; illud autem quadragesimo die, sicut idem ipse Lucas in Apostolorum Actibus narrat (Act. I, 2-9). Quod autem dicit Joannes, non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Jerusalem, invenerint congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant; procul dubio intelligendum est quod inde Thomas exierit, antequam eis Dominus haec loquentibus appareret.

75. Hinc jam Joannes aliam commemorat sui demonstrationem a Domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas qui prius eum non viderat.

“Et post dies octo,”

inquit,

“iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis: venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.”

Hanc secundam Domini visionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Joannes commemorat, apud Marcum possemus agnoscere, breviter eam sicuti assolet perstringentem, nisi moveret quod ibi ait, Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: non ideo quia Joannes tacuit recumbentes, potuit enim hoc praetermittere; sed quia iste dixit, Novissime, quasi ultra jam non eis apparuerit; cum adhuc Joannes tertiam sit ejus narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis: deinde quod dicit idem Marcus, Exprobrans illis incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse, non crediderant: illis videlicet duobus, quibus in villam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit; et Petro, cui primitus eum apparuisse apud Lucam investigatum est; fortasse et Mariae Magdalenae, et aliis mulieribus quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit, et inde redeuntibus in itinere occurrit. Nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breviter de duobus illis, quibus apparuit in villam euntibus, quod nuntiassent caeteris, nec illis creditum esset: Novissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant. Quomodo ergo novissime, quasi jam ultra cum non viderint? Novissimum quippe illud est, quo Dominum Apostoli in terra viderunt, quando ascendit in coelum; quod factum est quadragesimo die post ejus resurrectionem. Numquidnam tunc exprobraturus erat quod non credidissent eis qui eum viderant resurrexisse, quando jam et ipsi post resurrectionem toties eum viderant, et maxime ipso die resurrectionis ejus, id est una sabbati jam circa noctem, sicut Lucas Joannesque commemorant? Remanet igitur ut intelligamus eumdem diem resurrectionis ejus, id est unam sabbati, quando eum post diluculum vidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo quorum unus erat Cleophas, quos videtur etiam idem Marcus commemorare, quando jam circa noctem illi undecim (praeter Thomam) et qui cum eis erant, quando eis et isti quod viderant narraverunt, nunc etiam Marcum more suo breviter commemorare voluisse; et ideo dixisse, Novissime, quia ipso die hoc novissimum fuit, jam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnoverant, redierunt in Jerusalem, et invenerunt, sicut dicit Lucas, illos undecim, et eos qui cum illis erant, jam colloquentes de resurrectione Domini, et quod visus fuerit Petro: quibus et ipsi narraverunt quod in via gestum erat, et quomodo eum cognoverint in fractione panis. Sed erant ibi utique non credentes: unde verum est quod Marcus dicit, Nec illis crediderunt. His ergo jam, sicut Marcus dicit, discumbentibus, et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus, stetit in medio eorum Dominus, et ait illis, Pax vobis, sicut Lucas et Joannes: fores autem clausae erant, cum ad eos intravit, quod solus Joannes commemorat. Verbis itaque Domini quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Joannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse viderant.

76. Sed hoc rursus movet, quomodo discumbentibus undecim dicit Dominum apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici jam noctis initio, quod Lucas Joannesque meminerunt. Aperte quippe Joannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exiisse inde antequam Dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim collocuti sunt, sicut apud Lucam invenitur. Sed Lucas in sua narratione dat locum quo possit intelligi, dum haec loquerentur, prius inde exiisse Thomam, et postea Dominum intrasse. Marcus autem qui dicit, Novissime recumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri. Nisi forte, quamvis uno absente, undecim tamen voluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Judae subrogaretur. Aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes ejus quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragesimo die: et quoniam jam erat ab eis ascensurus in coelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum viderent; cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Evangelium, etiam gentes quod non viderunt fuerant crediturae. Post illam quippe exprobrationem, secutus ait idem Marcus: Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit; nonne ipsi primitus fuerant objurgandi, quod antequam Dominum vidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset?

77. Hanc autem novissimam fuisse corporaliter in terra repraesentationem Domini Apostolis etiam illud admonet ut credamus, quod ita sequitur idem Marcus: Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis: serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegrotos manus imponent, et bene habebunt. Deinde subjungit: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Cum ergo dicit, Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in coelum; satis videtur ostendere novissimum cum illis in terra hunc eum habuisse sermonem: quamvis non omnimodo ad id coarctare videatur. Non enim ait, Postquam haec locutus est eis; sed, postquam locutus est eis: unde admittit, si necessitas cogeret, non istam fuisse novissimam locutionem, nec istum fuisse novissimum diem quo eis in terra praesens fuit, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est, posse pertinere quod dictum est, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum. Sed quia ea quae supra diximus, magis suadent hunc novissimum diem fuisse, quam ut intelligantur undecim qui Thoma absente decem fuerunt; ideo post hanc locutionem quam Marcus commemorat, adjunctis etiam consequenter illis verbis, vel discipulorum vel ipsius, quae commemorantur in Actibus Apostolorum (Act. I, 4-8), credendum est assumptum Dominum in coelum, quadragesimo scilicet die post diem resurrectionis ejus.

78. Joannes autem, quamvis fateatur multa se praetermisisse quae fecit Jesus, voluit tamen etiam tertiam ejus repraesentationem discipulis post resurrectionem factam commemorare ad mare Tiberiadis, septem scilicet discipulis, Petro, Thomae, Nathanaeli, filiis Zebedaei, et aliis duobus quos nominatim non expressit, cum piscarentur; quando jussu ejus retia mittentes in dextram partem, extraxerunt magnos pisces centum quinquaginta tres; quando etiam Petrum ter interrogavit utrum ab illo amaretur, et ei pascendas commendavit oves suas, et de ejus ipsius passione praedixit, et de ipso Joanne ait, Sic eum volo manere donec veniam. Ad hoc Joannes Evangelium suum terminavit.

79. Jam nunc quaerendum est quando primum visus sit a discipulis in Galilaea; quia et hoc quod tertio narrat Joannes, in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis: quod facile videt qui recolit illud miraculum de quinque panibus, quod ita narrare incipit idem Joannes: Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est, Tiberiadis (Joan. VI, 1). Ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem videri debuisse, nisi in Galilaea? si recolantur verba illius angeli qui secundum Matthaeum venientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur, Nolite timere, vos: scio enim quod Jesum qui crucifixus est quaeritis; non est hic, surrexit enim sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis: ecce dixi vobis: item secundum Marcum, sive ipse sit angelus sive alius, Nolite, inquit, expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic: ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis sicut dixit vobis? Haec verba ita videntur sonare, quod Jesus non erat se demonstraturus post resurrectionem discipulis, nisi in Galilaea. Quam demonstrationem nec ipse Marcus commemoravit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae, et illam nuntiasse discipulis, his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus; illos autem non credidisse: post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in villam, et illos caeteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Joannes coattestantur, in Jerusalem, eodem ipso die resurrectionis, jam noctis initio: deinde venit ad illam ejus manifestationem, quam novissimam dicit, recumbentibus illis undecim: post hanc dicit eum assumptum in coelum; quod factum scimus in monte Oliveti, non longe ab Jerusalem: nusquam igitur commemorat Marcus completum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Matthaeus vero nihil aliud dicit, nec ullum alium locum omnino commemorat, vel ante vel postea, ubi discipuli, posteaquam resurrexit, viderint Dominum, nisi in Galilaea secundum angeli praedictionem. Denique cum insinuasset quid ab angelo mulieribus dictum sit, et illis abeuntibus subjecisset quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit; continuo tanquam nihil aliud sequeretur (quia et revera sic erat dictum ab angelo, Surrexit, et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, ut nihil aliud sequi debuisse videatur), Undecim autem, inquit, discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus: et videntes eum, adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ita Matthaeus clausit Evangelium suum.

80. Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non compellerent, nihil aliud arbitraremur nisi Dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis visum. Item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset, posset cuiquam putari Matthaeus ideo dixisse discipulos abiisse in Galilaeam in montem, atque ibi adorasse Dominum, ut impletum videretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narraverat. Nunc autem et Lucas et Joannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis ejus visum esse Dominum in Jerusalem a discipulis suis, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco videri non posset; et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea vero visum a discipulis Dominum post resurrectionem nusquam commemorans: vehementer cogunt quaerere quemadmodum dictum sit, Ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis. Nam et ipse Matthaeus si omnino non diceret undecim discipulos abiisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Jesus, et illic eum vidisse atque adorasse, nihil ex hac praedictione completum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum: sicut illud secundum Lucam, Ecce hodie et cras ejicio daemonia, et sanitates perficio, et tertia consummor; quod ad litteram certum est non esse completum . Item si angelus dixisset, Praecedit vos in Galilaeam; ibi primum eum videbitis; aut, ibi tantum eum videbitis; aut, nonnisi ibi eum videbitis; caeteris Evangelistis Matthaeus sine dubio repugnaret: cum vero dictum est, Ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis; nec expressum est quando id futurum esset, utrum quamprimum antequam alibi ab eis visus esset; an posteaquam eum alicubi etiam praeterquam in Galilaea vidissent: idque ipsum quod discipulos Matthaeus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem, nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intelligendi, quam hoc primitus factum: non adversatur quidem narrationibus caeterorum, et dat eis intelligendis atque accipiendis locum; verumtamen quod Dominus non ubi primum se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea visus est, se videndum mandavit, et per angelum dicentem, Ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis; et per seipsum dicens, ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt; quemvis fidelem facit intentum ad quaerendum in quo mysterio dictum intelligitur.

81. Sed prius considerandum est quando etiam corporaliter in Galilaea videri potuerit, dicente Matthaeo: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus: et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Quia enim non ipso die quo resurrexit manifestum est: nam in Jerusalem visum esse eo die initio noctis Lucas et Joannes apertissime consonant; Marcus autem non aperte. Quando ergo viderunt Dominum in Galilaea? non secundum id quod dicit Joannes, ad mare Tiberiadis; tunc enim septem fuerunt, et piscantes inventi sunt: sed secundum id quod dicit Matthaeus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Jesus praecesserat. Nam ita narrare apparet, quod illic eum repererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. Non ergo ipso die quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Joannes discipulis apparuisse Dominum, ubi eum primo vidit Thomas, qui eum non viderat die resurrectionis ejus. Nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae jam illi undecim viderant, quomodo post octo dies eum primum vidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? Nisi quis dicat non illos undecim qui jam tunc Apostoli vocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse, ex multo numero discipulorum. Soli quippe adhuc vocabantur Apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. Potest ergo fieri ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint; alii vero discipuli cum eis, ita ut undecim complerentur: ac sic non ibi fuisse Thomam, qui post illos dies octo primo Dominum vidit. Marcus quippe quando illos undecim memoravit, non utcumque undecim, sed illis, inquit, undecim apparuit. Lucas etiam, Regressi sunt, inquit, Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant. Et iste ostendit illos undecim, hoc est, Apostolos fuisse. Nam cum adjunxit, et eos qui cum ipsis erant; satis utique declaravit eminentius illos undecim appellatos cum quibus erant caeteri: ac per hoc illi intelliguntur qui jam vocabantur Apostoli. Hoc proinde fieri potuit, ut ex numero Apostolorum et aliorum discipulorum, undecim discipuli complerentur, qui viderint intra illos octo dies in Galilaeae monte Jesum.

82. Sed occurrit aliud quod obsistat: Joannes enim quando commemoravit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus visum esse Dominum, Hoc jam tertio, inquit, manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Si autem acceperimus intra illos octo dies, antequam Thomas eum vidisset, ab undecim quibusque discipulis Dominum visum; non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. Quod quidem cavendum est, ne quis existimet tertio Joannem dixisse, tanquam tres solae factae fuerint manifestationes ejus: sed hoc intelligendus est ad numerum dierum retulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum; nec continuorum dierum, sed per intervalla, sicut idem ipse testatur. Nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus visus est, id est quod in Evangelio claret, ter se manifestavit; semel Petro, iterum duobus illis quorum unus erat Cleophas, tertio plurimis jam inde colloquentibus noctis exordio: sed hoc totum Joannes ad unum diem referens semel computat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum vidit et Thomas; tertio vero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis ejus, non tertia manifestatione. Ac per hoc post haec omnia cogimur intelligere factum esse, quod eum in monte Galilaeae secundum Matthaeum discipuli undecim viderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut impleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per seipsum praedixerat.

83. Invenimus itaque apud quatuor Evangelistas decies commemoratum Dominum visum esse ab hominibus post resurrectionem. Semel, ad monumentum mulieribus (Joan. XX, 14). Iterum, eisdem regredientibus a monumento in itinere (Matth. XXVIII, 9). Tertio, Petro (Luc. XXIV, 35). Quarto, duobus euntibus in castellum (Ibid. 15). Quinto, pluribus in Jerusalem ubi non erat Thomas (Joan. XX, 19-24). Sexto, ubi eum vidit Thomas (Ibid. 26). Septimo, ad mare Tiberiadis (Id. XXI, 1). Octavo, in monte Galilaeae, secundum Matthaeum (Matth. XXVIII, 16, 17). Nono, quod dicit Marcus, Novissime recumbentibus, quia jam non erant in terra cum illo convivaturi (Marc. XVI, 14). Decimo, in ipso die, non jam in terra, sed elevatum in nube, cum in coelum ascenderet; quod Marcus et Lucas commemorant: Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans ut diceret: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in coelum (Ibid. 19): Lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, illi primo diei resurrectionis ejus quando in Jerusalem pluribus apparuit, conjungit tacite novissimum diem quo ascendit in coelum, ita narrans: Eduxit autem illos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis: et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum (Luc. XXIV, 50, 51). Viderunt ergo eum praeter quod in terra viderant, etiam dum ferretur in coelum. Toties ergo in evangelicis Libris commemoratus est ab hominibus visus, antequam ascendisset in coelum; in terra scilicet novies, et in aere semel ascendens.

84. Sed non omnia scripta sunt, sicut Joannes fatetur (Joan. XXI, 25). Crebra enim erat ejus cum illis conversatio per dies quadraginta, priusquam ascendisset in coelum (Act. I, 3): non tamen eis per omnes quadraginta dies continuos apparuerat. Nam post diem primum resurrectionis ejus, alios octo dies intervenisse dicit Joannes, post quos eis rursus apparuit. Tertio autem ad mare Tiberiadis, fortassis continuo consequenti die; nihil enim repugnat: et deinde quando voluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, ut eos in Galilaeae montem praecederet: atque omnino per illos quadraginta dies quoties voluit, quibus voluit, quemadmodum voluit; sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et iis qui cum illo fuerant, praedicabat, Qui simul, inquit, manducavimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta (Act. X, 41): non quod quotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Joanni, qui octo illos dies interposuit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. Inde jam etiamsi quotidie illis visus et cum illis convivatus est, nihil repugnat. Et fortasse ideo dictum est, per quadraginta dies, qui quater deni sunt in mysterio vel totius mundi vel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more Scripturarum non dissone computari.

85. Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil afferat quaestionis: Resurrexit, inquit, tertio die secundum Scripturas, et apparuit Cephae. Non dixit, Primo apparuit Cephae; nam esset contrarium, quod primo mulieribus apparuisse in Evangelio legitur. Postea, inquit, duodecim : quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. Deinde apparuit plusquam quingentis fratribus simul: sive isti cum illis undecim erant congregati clausis ostiis propter metum Judaeorum, unde cum exiisset Thomas, venit ad eos Jesus; sive post octo illos dies quando libet; nihil habet adversi. Postea, inquit, apparuit Jacobo: non tunc autem primum accipere debemus visum esse Jacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. Deinde Apostolis omnibus: nec illis tunc primum, sed jam ut familiarius conversaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. Novissime autem omnium, inquit, quasi abortivo apparuit et mihi (I Cor. XV, 4-8): sed hoc jam de coelo post non parvum tempus ascensionis suae.

86. Nunc jam videamus quod distuleramus, cujus mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit, Praecedam vos in Galilaeam; ibi me videbitis (Matth. XXVI, 32, XXVIII, 7, et Marc. XIV, 28, XVI, 7): quod et si completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit (quanquam sine praejudicio necessitatis), ut aut hoc solum, aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio ergo quoniam vox est ista non Evangelistae narrantis quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius postea Domini, Evangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a Domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel Transmigratio, vel Revelatio. Prius itaque secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, Praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis; nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad Gentes? Quibus Apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet: et hoc intelligitur, Praecedit vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirarentur disruptis et evictis difficultatibus, aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium; hoc intelligitur, ibi eum videbitis, id est, ibi ejus membra invenietis, ibi vivum corpus ejus in iis qui vos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur Revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri (Philipp. II, 6, 7): quam promisit apud Joannem dilectoribus suis, cum diceret, Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Non utique secundum id quod jam videbant, et quod etiam resurgens cum cicatricibus, non solum videndum, sed etiam tangendum postmodum ostendit: sed secundum illam ineffabilem lucem, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eum non comprehendunt (Id. I, 9, 5). Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum videbimus sicuti est (I Joan. III, 2). Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur, ut ad ejus dexteram segregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 33, 46). Hinc illuc transmigrabunt, et ibi eum videbunt, quomodo non vident impii. Tolletur enim impius, ut non videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10): et impii lumen non videbunt. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); sicut in illa aeternitate cognoscetur, quo servos perducet per formam servi, ut liberi contemplentur formam Domini.