CAPUT PRIMUM. De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.

2. Hinc igitur incipiamus secundum Matthaeum: Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite; hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 20-26). Haec et Marcus Lucasque commemorant (Marc. XIV, 17-22, et Luc. XXII, 14-23). Quod enim Lucas de calice bis commemoravit, prius antequam panem daret, deinde posteaquam panem dedit; illud quod superius dixit, praeoccupavit ut solet; illud vero quod ordine suo posuit, non commemoraverat superius: utrumque autem conjunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Joannes autem de corpore et sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc Dominum locutum esse testatur (Joan. VI, 32-64). Nunc vero cum Dominum a coena surrexisse et pedes discipulorum lavisse commemorasset, reddita etiam ratione cur eis hoc fecerit, in qua Dominus adhuc clause significaverat per testimonium Scripturae, ab eo se tradi qui manducaret ejus panem; venit ad hunc locum, quem tres caeteri pariter insinuant: Cum haec dixisset, inquit, Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Aspiciebant ergo, sicut idem ipse Joannes subnectit, ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret (Id. XIII, 2-32). Et contristati, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, coeperunt ei singillatim dicere: Numquid ego sum? At ipse respondens ait, sicut Matthaeus sequitur, Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Et sequitur idem Matthaeus ita subnectens: Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei si natus non fuisset homo ille: in his et Marcus hoc etiam ordine consonat. Deinde Matthaeus subjungit: Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. Potest enim adhuc intelligi, tanquam, Non ego dixi: potuit etiam hoc sic dici a Juda et a Domino responderi, ut non omnes adverterent.

3. Deinde sequitur Matthaeus et inserit mysterium corporis et sanguinis a Domino discipulis datum, sicut et Marcus et Lucas. Sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa: et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit; verumtamen vae homini illi per quem tradetur! Hic jam intelligendum est illud consequi quod Joannes narrat, isti autem praetermiserunt; sicut Joannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. Cum ergo post traditum calicem dixisset Dominus, quod a Luca positum est, Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, etc., conjungitur illud secundum Joannem:

“Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus: innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est de quo dicit? Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? Respondit Jesus: Ille cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Scarioth. Et post buccellam, tunc introiit in illum satanas.”

4. Hic videndum est, ne non solum Lucae, qui jam dixerat intrasse satanam in cor Judae, quando pactus est tunc cum Judaeis, ut eum accepta pecunia traderet, sed etiam sibi ipse Joannes repugnare videatur, qui jam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet. Et coena facta cum jam diabolus immisisset in cor ut traderet eum Judas. Quomodo enim intrat in cor, nisi immittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum ? Sed nunc intelligere debemus a diabolo Judam plenius esse possessum: sicut contra in bono, illi qui jam acceperant Spiritum sanctum, quando eis post resurrectionem insufflavit dicens, Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); postea eum, cum desuper missus esset die Pentecostes, utique plenius acceperunt. Post buccellam ergo tunc introiit in eum satanas:

“Et,”

sicut contextim Joannes ipse commemorat,

“dicit ei Jesus: Quod facis, fac citius. Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quia dixit ei Jesus , Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum; aut egenis ut aliquid daret. Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Cum ergo exisset, dicit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo: et si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum.”