|
5.
|
“Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me; et,
sicut dixi Judaeis, quo ego vado vos non potestis venire: et vobis
dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut
dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia
mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Dicit ei
Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado
non potes me modo sequi; sequeris autem postea. Dicit ei Petrus:
Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. Respondit
Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi, non
cantabit gallus donec ter me neges”
|
|
(Joan. XIII, 33-38).
Hoc de praedicta negatione sua Petro non solus Joannes, ex cujus
Evangelio modo ista interposui, sed et caeteri tres commemorant
(Matth. XXVI, 30-35; Marc. XIV, 26-31, et
Luc. XXII, 31-34). Non sane omnes ex una eadem que
occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt: nam Matthaeus et
Marcus pari prorsus ordine et eodem narrationis suae loco eam
subnectunt ambo, posteaquam Dominus egressus est ex illa domo, ubi
manducaverant Pascha; Lucas vero et Joannes, antequam inde esset
egressus. Sed facile possemus intelligere aut illos duos eam
recapitulando posuisse, aut istos praeoccupando; nisi magis moveret
quod tam diversa, non tantum verba, sed etiam sententias Domini
praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem proferret,
vel cum Domino vel pro Domino moriendi, ut magis cogant intelligi ter
eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi,
et ter illi a Domino responsum quod eum esset ante galli cantum ter
negaturus.
6. Neque enim incredibile est, aliquantum disjunctis intervallis
temporis Petrum commotum esse ad praesumendum, sicut ad negandum; vel
ei Dominum aliquid ter similiter respondisse: quandoquidem etiam
contextim, nullis aliis interpositis rebus aut verbis, post
resurrectionem ter illum interrogaverit utrum eum amet, et ei ter hoc
idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ovibus suis unum
idemque ter praeceperit (Joan. XXI, 15-17). Hoc autem
esse credibilius, quod ter ostenderit praesumptionem suam Petrus, et
de trina sua negatione ter a Domino audierit, ex ipsis Evangelistarum
verbis, quae a Domino dicta diverse ac diversa commemorant, sic
probatur. Ecce meminerimus quod nunc interposui ex Evangelio
Joannis; hoc certe dixerat:
|
“Filioli, adhuc modicum vobiscum sum.
Quaeretis me; et, sicut dixi Judaeis, quo ego vado vos non potestis
venire: et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis
invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc
cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad
invicem. Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis?”
|
|
Nempe hic
manifestum est, ex illis verbis motum esse Petrum ut diceret,
Domine, quo vadis? quia dicentem audierat, Quo ego vado vos non
potestis venire. Respondit Jesus eidem Petro: Quo ego vado non
potes me sequi modo; sequeris autem postea. Tunc ille: Quare non
possum, inquit, sequi te modo? animam meam pro te ponam. Huic
praesumptioni respondit Dominus futuram ejus negationem. Lucas autem
cum commemorasset dixisse Dominum, Simon, ecce satanas expetivit vos
ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat
fides tua; et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos; tunc
subjecit Petrum respondisse, Domine, tecum paratus sum et in
carcerem et in mortem ire. Et ille dixit: Dico tibi, Petre, non
cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Quam hoc aliud
sit, aliud illud unde Petrus ad praesumendum permotus sit, quis non
videat? At vero Matthaeus, Et hymno dicto, inquit, exierunt in
montem Oliveti. Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum
patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim, Percutiam
pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero,
praecedam vos in Galilaeam. Sic prorsus et Marcus. Quid habent
etiam haec verba vel sententiae simile illis , vel quibus secundum
Joannem, vel quibus secundum Lucam, Petrus retulit praesumptionem
suam? Et hic ergo ita sequitur: Respondens autem Petrus, ait
illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam
scandalizabor. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte
antequam gallus cantet, ter me negabis. Ait illi Petrus: Etiamsi
oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli
dixerunt.
7. Haec pene ipsis verbis etiam Marcus commemorat, nisi quod non
generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit
dictum a Domino, Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac,
priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Cum itaque
omnes dicant praedixisse Dominum quod eum Petrus esset negaturus
antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant quoties gallus
cantaret, Marcus hoc solus narravit expressius. Unde nonnullis
videtur non congruere caeteris, quia parum attendunt, et maxime eorum
obnubilatur intentio, cum adversus Evangelium animo induuntur
hostili. Tota enim Petri negatio, trina negatio est. In eadem
namque permansit trepidatione animi, propositoque mendacii, donec
admonitus quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore
sanaretur. Haec autem tota, id est trina negatio, si post primum
galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres: quorum
Matthaeus dixit, Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus
cantet, ter me negabis; Lucas autem, Dico tibi, Petre, non
cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me; Joannes autem,
Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec ter me neges.
Diversis enim verbis et verborum ordine eamdem explicaverunt sententiam
dixisse Dominum, quod antequam gallus cantaret, ter eum Petrus esset
negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam
cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex
persona Domini, Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac,
priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es. Quid enim
attinebat dicere, priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum
tota illa trina negatio compleretur, simul et ante secundum, et ante
tertium, et ante omnes galli cantus ejusdem noctis completa
inveniretur, quae ante ipsum primum completa probaretur? Sed quia
ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt
illi tres, non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura
esset, et quando coeptura; id est, quia trina, et quia ante galli
cantum: quanquam in animo ejus, et ante primum galli cantum tota
possit intelligi. Quamvis enim verbis negantis ante primum coepta,
ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio;
tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est .
Nec interest quantis morarum intervallis trina voce enuntiata sit, cum
cor ejus etiam ante primum galli cantum tota possederit, tam magna
scilicet formidine imbibita, ut posset Dominum, non solum semel, sed
iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque
attendentibus , quomodo jam moechatus est mulierem in corde suo qui eam
viderit ad concupiscendum (Matth. V, 28); sic Petrus
quandocumque verbis ederet timorem, quem tam vehementem animo
conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem,
tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae
negationi sufficiens timor invasit: ex quo etiam si post primum galli
cantum inciperent, pulsato interrogationibus pectore, verba illa
negationis erumpere, nec sic absurde atque mendaciter ante galli cantum
ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat
mentem, qui eum posset usque ad tertiam negationem perducere. Multo
minus igitur movere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis
vocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum
peracta est. Tanquam si alicui diceretur, Hac nocte, antequam
gallus cantet, ad me scribes epistolam, in qua mihi ter
conviciaberis: non utique si eam ante omnem galli cantum scribere
inciperet, et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat
falsum fuisse praedictum. Marcus ergo de ipsarum vocum intervallis
planius elocutus est, qui dixit ex persona Domini, Priusquam bis
gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Ita gestum esse
apparebit, cum ad eumdem locum narrationis evangelicae venerimus, ut
etiam illic ostendatur Evangelistas sibi congruere.
8. Si autem quaeruntur ipsa omnino verba quae Petro Dominus
dixerit; neque inveniri possunt, et superfluo quaeruntur; cum
sententia ejus, propter quam cognoscendam verba proferuntur, etiam in
diversis Evangelistarum verbis possit esse notissima. Sive ergo
diversis sermonum Domini locis commotus Petrus singillatim ter
enuntiaverit praesumptionem suam, et ter ei Dominus suam negationem
praedixerit, sicut probabilius indagatur; sive aliquo narrandi ordine
possint omnium Evangelistarum commemorationes in unum redigi, quibus
demonstretur semel Dominum praedixisse Petro praesumenti quod eum
negaturus esset; nulla hic Evangelistarum repugnantia deprehendi
poterit, sicut nulla est.
|
|