CAPUT III. De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi coenaverant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.

9. Nunc ergo quantum possumus, ipsum ex omnibus ordinem jam sequamur. Cum itaque secundum Joannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Joannes, et conserit Domini sermonem, dicentis: Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite: in domo Patris mei mansiones multae sunt, etc. Sermonis ejus praeclara maximeque sublimia diu narrat, donec contextim veniat ad illum locum, ubi ait Dominus: Pater juste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi: et ii cognoverunt quia tu me misisti; et notum eis feci nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis (Joan. XIV-XVII). Cum autem facta esset contentio inter eos, quis eorum videretur esse major, sicut Lucas commemorat, dixit eis: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut junior ; et qui praecessor est, sicut ministrator. Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat: vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel. Ait autem Dominus Simoni, sicut Lucas ipse subjungit, Simon, ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Et ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me, Et cum injustis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me, finem habent. At illi dixerunt: Domine, ecce gladii duo hic. At ille dixit eis: Satis est (Luc. XXII, 24-38). Et hymno dicto, sicut Matthaeus Marcusque commemorant, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim, Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Respondens autem Petrus, ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt (Matth. XXVI, 30-35). Haec secundum Matthaeum inseruimus: sed et Marci pene ipsa et totidem verba sunt (Marc. XIV, 26-31), nisi quia distat illud quod de galli cantu jam supra enodavimus.