|
10. Contexit ergo narrationem Matthaeus, et dicit: Tunc venit
Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani (Matth.
XXVI, 36-46). Hoc dicit et Marcus (Marc. XIV,
32-42); hoc et Lucas non expresse nominato praedio, cum ait:
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum: secuti
sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum dixit
illis: Orate ne intretis in tentationem (Luc. XXII,
39-46). Iste locus est, cujus nomen illi dixerunt Gethsemani.
Ibi fuisse intelligimus hortum, quem commemorat Joannes, ita
narrans:
|
“Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis
trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et
discipuli ejus”
|
|
(Joan. XVIII, 1). Deinde, secundum
Matthaeum,
|
“dixit discipulis: Sedete hic, donec vadam illuc et
orem. Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit
contristari et moestus esse. Tunc ait illis: Tristis est anima mea
usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum. Et progressus
pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens: Mi Pater, si
possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego
volo, sed sicut tu. Et venit ad discipulos, et invenit eos
dormientes; et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare
mecum? Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus
quidem promptus est, caro autem infirma. Iterum secundo abiit et
oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi
bibam illum, fiat voluntas tua. Et venit iterum, et invenit eos
dormientes: erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis,
iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Tunc venit
ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite:
ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus
peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquavit qui me tradet.”
|
|
11. Haec etiam Marcus, eoque prorsus modo atque ordine conserit,
aliquando brevius quasdam constringens sententias, et aliquid magis
aperiens. Nam videtur hic sermo secundum Matthaeum tanquam sibi ipsi
contrarius, quod post tertiam orationem venit ad discipulos suos et
dicit illis, Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora,
et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus;
ecce appropinquavit qui me tradet. Quomodo enim supra, Dormite jam,
et requiescite, cum connectat, ecce appropinquavit hora; et ideo
dicat, Surgite, eamus? Qua velut repugnantia commoti qui legunt,
conantur ita pronuntiare quod dictum est, Dormite jam, et
requiescite, tanquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum.
Quod recte fieret, si esset necesse: cum vero Marcus ita hoc
commemoraverit, ut cum dixisset, Dormite jam, et requiescite,
adjungeret, sufficit; et deinde inferret, Venit hora; ecce tradetur
Filius hominis: utique intelligitur post illud quod eis dictum est,
Dormite jam, et requiescite, siluisse Dominum aliquantum, ut hoc
fieret quod permiserat; et tunc intulisse, ecce appropinquavit hora.
Ideo post illa verba secundum Marcum positum est, sufficit, id est,
quod requievistis jam sufficit. Sed quia commemorata non est ipsa
interpositio silentii Domini, propterea coarctat intellectum, ut in
illis verbis alia pronuntiatio requiratur.
12. Lucas autem praetermisit quoties oraverit: dixit sane quod isti
tacuerunt, et orantem ab angelo confortatum, et prolixius orantis
sudorem fuisse sanguineum, et guttas decurrentes in terram. Cum ergo
dicit, Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos
suos, non expressit quota oratione: nihilo tamen illis duobus
repugnat. Joannes vero posteaquam in hortum ingressum dicit cum
discipulis suis, non commemorat quid illic egerit, donec ejus traditor
cum Judaeis ad eum comprehendendum veniret.
13. Tres igitur isti eamdem rem ita narraverunt, sicut etiam unus
homo ter posset cum aliquanta varietate, nulla tamen adversitate.
Lucas enim, quantum ab eis progressus, id est avulsus fuerit ut
oraret, manifestius aperuit, dicens, quantum jactus est lapidis.
Porro autem Marcus primo ex verbis suis idem narravit rogasse
Dominum, ut si fieri posset, transiret ab eo illa hora, id est
passionis, quam calicis nomine mox significavit. Deinde verba ipsa
Domini sic enuntiavit: Abba, Pater, omnia tibi possibilia sunt;
transfer calicem hunc a me. Quibus verbis si adjungas quod illi duo
dixerunt, et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra
posuit, ita sententia manifestatur, Pater, si fieri potest, omnia
enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me; ne quis eum
putaret Patris minuisse potestatem, cum ait, si fieri potest: non
enim dixit, Si facere potes; sed, si fieri potest: fieri autem
potest quod ille voluerit. Sic itaque dictum est, si fieri potest,
ac si diceretur, si vis. Manifestavit enim Marcus quo intellectu
accipiendum sit, si fieri potest, quando ait, omnia tibi possibilia
sunt. Et quod commemoraverunt eum dixisse, Verum non quod ego volo,
sed quod tu (quod tantumdem valet, quantum si et ita dicatur,
Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat), satis ostendit non ex
impossibilitate, sed ex voluntate Patris dictum esse, si fieri
potest: praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimavit: non
enim ait, si fieri potest; sed, si vis. Cui apertiori sententiae
apertius jungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: Si vis, omnia
enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum.
14. Quod autem ipse Marcus, non solum Pater, sed Abba,
Pater, eum dixisse commemorat, hoc est Abba hebraice, quod est
latine Pater. Et fortasse Dominus propter aliquod sacramentum
utrumque dixerit, volens ostendere illam se tristitiam in persona sui
corporis, id est Ecclesiae, suscepisse, cui factus est angularis
lapis, venienti ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod
ait, Abba; partim ex Gentibus, ad quas pertinet quod ait, Pater
(Ephes. II, 11-22). Etiam Paulus apostolus non
praetermittens hoc sacramentum, In quo clamamus, inquit, Abba,
Pater (Rom. VIII, 15): et iterum ait, Misit Deus
Spiritum suum in corda vestra, clamantem Abba, Pater (Galat.
IV, 6). Oportuit enim ut bonus magister et verus salvator
infirmioribus compatiens, in se ipso demonstraret non debere suos
martyres desperare, si qua forte cordibus eorum irreperet sub tempus
passionis ex humana fragilitate tristitia, cum eam vincerent,
voluntati suae praeponendo voluntatem Dei, quia ille scit quid
expediat quibus consulit. De qua tota re non nunc tempus est ut
uberius disseratur: agitur enim modo de convenientia Evangelistarum,
in quorum diversitate verborum salubriter discimus non aliud in verbis
ad audiendam veritatem, quam sententiam loquentis esse requirendam.
Hoc est enim Pater, quod Abba, Pater: sed ad sacramentum
intimandum, planius est Abba, Pater; ad unitatem significandam,
sufficit Pater. Et Dominum quidem Abba, Pater, dixisse credendum
est: sed tamen non eluceret sententia, nisi aliis dicentibus Pater,
demonstraretur sic esse illas duas Ecclesias ex Judaeis et Graecis,
ut etiam una sit. Ex illo ergo intellectu dictum est, Abba,
Pater, quo idem Dominus alibi ait, Habeo alias oves quae non sunt
de hoc ovili; Gentes utique significans, cum haberet oves etiam in
populo Israel. Sed quia secutus adjecit. Oportet me et eas
adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16);
quantum valet ad Israelitas et Gentes, Abba, Pater, tantum ad
unum gregem, solum Pater.
|
|