CAPUT V. De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.

15. Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicunt Matthaeus et Marcus, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, rabbi. Et osculatus est eum (Matth. XXVI, 47-56, et Marc. XIV, 43-50). Dixitque illi primo, quod ait Lucas, Juda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 47-53)? deinde quod Matthaeus, Amice, ad quid venisti? Deinde dixit, quod Joannes commemorat: Quem quaeritis? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis: ut ergo dixit eis, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam (Joan. XVIII, 2-11).

16. Videntes autem, sicut Lucas dicit, ii qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? Et percussit unus ex ipsis, quod omnes quatuor dicunt, servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus, sicut Lucas et Joannes dicunt, dexteram. Qui autem percussit, secundum Joannem Petrus erat: quem percussit autem, Malchus vocabatur. Deinde quod Lucas dicit, Respondens Jesus ait: Sinite usque huc; et adjunxit quod Matthaeus commemorat, Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? His verbis adjungi potest quod illum eo loco dixisse Joannes commemorat, Calicem quem dedit mihi Pater, non vis bibam illum? Tunc, sicut Lucas dicit, tetigit auriculam illius qui percussus erat, et sanavit eum.

17. Nec moveat quasi contrarium sit quod Lucas dixit, interrogantibus discipulis si percuterent in gladio, Dominum respondisse, Sinite usque huc: quasi post illam percussionem ita dictum fuerit, ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit; cum in verbis quae Matthaeus posuit, intelligatur potius totum factum quo usus est gladio Petrus, Domino displicuisse. Illud enim verius est, quod cum eum interrogassent dicentes, Domine, si percutimus in gladio? tunc respondit, Sinite usque huc: id est, non vos moveat quod futurum est; permittendi sunt huc usque progredi, hoc est, ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium Dominum et illius respondentis, Petrus defensionis aviditate et majori pro Domino commotione percussit: sed non potuerunt etiam simul dici, quae simul fieri potuerunt. Non enim diceret, Respondens autem Jesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. Nam de facto Petri quid judicaverit, Matthaeus solus dixit. Ubi etiam non dixit Matthaeus, Respondit Jesus Petro, Converte gladium tuum; sed dixit. Tunc ait illi Jesus, Converte gladium tuum: quod post factum apparet dixisse Dominum. Illud vero quod Lucas posuit, Respondens autem Jesus ait, Sinite usque huc, illis qui interrogaverant responsum esse accipiendum est: sed quia, ut diximus, inter verba interrogantium et respondentis Domini, facta est uno ictu percussio, hoc ordine judicavit esse narrandum, ut etiam inter verba interrogationis et responsionis eam insereret. Non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Matthaeus, Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, id est, qui usi fuerint gladio. Videri autem posset contrarium, si Dominus ex illa responsione, saltem usque ad unum, nec ipsum lethale vulnus, usum tamen gladii spontaneum approbasse demonstraretur. Quanquam etiam Petro dictum totum congruenter intelligi possit, ut sic connectatur et quod Lucas et quod Matthaeus retulit, quemadmodum supra commemoravi, Sinite usque huc; et, converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, etc. Quomodo autem sit intelligendum, Sinite usque huc, jam exposui: et si aliter melius potest, ita sit; dum tamen Evangelistarum veritas constet.

18. Postea sequitur Matthaeus, et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Tunc addidit etiam verba quae Lucas ponit: Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. Hoc autem totum factum est, sicut Matthaeus dicit, ut implerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt; sicut et Marcus dicit. Sequebatur autem illum unus adolescens amictus sindone, sicut idem Marcus commemorat; et cum tenuissent eum, rejecta sindone nudus profugit ab eis.