CAPUT VI. De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo cum nocte perductus esset, et maxime de Petri negatione, quemadmodum inter se omnes congruant.

19. At illi tenentes Jesum duxerunt ad Caipham, principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant, sicut Matthaeus dicit (Matth. XXVI, 57-75). Sed primo ad Annam ductus est, socerum Caiphae, sicut Joannes dicit (Joan. XVIII, 12-27). Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis (Marc. XIV, 53-72, et Luc. XXII, 54-62). Ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri Judaeorum, sicut Joannes commemorat. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum: et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem, sicut dicit Matthaeus. Et calefaciebat se ad ignem, sicut in eo loco narrationis dicit Marcus. Hoc et Lucas commemorat, quod Petrus sequebatur a longe: accenso autem igne in medio atrio, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. Et Joannes dicit, quod sequebatur Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille alius erat notus pontifici, et introiit cum Jesu in atrium pontificis, sicut Joannes dicit. Petrus autem stabat ad ostium foris, secundum eumdem Joannem. Exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum, sicut idem Joannes dicit. Sic enim factum est, ut intus esset et Petrus in atrio, sicut et alii dicunt.

20. Principes autem sacerdotum et omne consilium, sicut Matthaeus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Convenientia enim testimonia non erant, sicut Marcus dicit, cum eumdem locum commemoraret. Novissime autem venerunt duo falsi testes, sicut dicit Matthaeus, et dixerunt: Hic dixit, Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Alios etiam Marcus commemorat dixisse, Nos audivimus eum dicentem, Ego dissolvam templum hoc manu factum, et post triduum aliud non manu factum aedificabo: et ideo non erat conveniens testimonium illorum, sicut idem Marcus ibidem dicit. Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei. Dicit illi Jesus: Tu dixisti; haec Matthaeus. Marcus autem eadem aliis verbis dicit, nisi quod tacet quod eum adjuraverit princeps sacerdotum: sed tantum valere ostendit quod ei dicit Jesus, Tu dixisti, quantum si diceret, Ego sum. Sequitur enim, ut ait idem Marcus: Jesus autem dixit illi, Ego sum. Et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis, et venientem cum nubibus coeli. Hoc dicit etiam Matthaeus, sed non dicit respondisse Jesum, Ego sum. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit; quid adhuc egemus testibus? quod Matthaeus commemorat, et sequitur, Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. Hoc etiam testatur et Marcus. Et sequitur Matthaeus: Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt. Alii autem palmas in faciem ei dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Hoc dicit et Marcus: commemorat etiam quod ei faciem velaverunt. De his quoque Lucas attestatur.

21. Haec intelligitur passus Dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus tentatus est. Sed de Petri tentatione, quae inter has Domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant: nam ipsas primo commemorant Matthaeus et Marcus, deinde Petri tentationem; Lucas vero explicat prius tentationem Petri, tum demum has Domini contumelias: Joannes autem incipit Petri tentationem dicere, et interponit quaedam de contumeliis Domini, et adjungit quod inde missus est ad Caipham pontificem; et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat tentationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat quemadmodum ductus sit Dominus ad Caipham.

22. Sic ergo Matthaeus sequitur: Petrus vero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras? At ille negavit coram omnibus dicens: Nescio quid dicis. Exeunte autem illo januam, vidit illum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. Et iterum negavit cum juramento, Quia non novi hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es; nam et loquela tua manifestum te facit. Tunc coepit detestari et jurare, quia non novisset hominem: et continuo gallus cantavit: haec dicit Matthaeus. Intelligitur autem quod posteaquam exiit foras, cum jam semel negasset, gallus cantavit primus, quod Matthaeus tacet, et Marcus dicit.

23. Non autem foris ante januam iterum negavit, sed cum rediisset ad focum: quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus, Quia hic ex illis est. At ille iterum negavit. Haec vero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Matthaeus. Sane hoc quoque intelligitur, quia in secunda negatione a duobus compellatus est: et ab ancilla scilicet, quam commemorant Matthaeus et Marcus; et ab alio, quem commemorat Lucas. Sic enim hoc narrat Lucas: Petrus vero sequebatur a longe. Accenso autem igne in medio atrio, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. Et post pusillum alius videns eum, dixit · Et tu de illis es. Hoc ergo quod Lucas ait, Et post pusillum, jam egressus erat Petrus januam, et primus gallus cantaverat; jamque redierat, ut quemadmodum dicit Joannes, ad focum stans iterum negaret. Joannes enim in prima negatione Petri, non solum de primo galli cantu tacet, sicut caeteri, excepto Marco; sed etiam quod sedentem ad ignem cognoverit ancilla, non commemorat. Hoc enim tantum ait, Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu de discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. Deinde interponit quae gesta sunt cum Jesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est, ita narrans: Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat; et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. Hic ergo jam intelligitur exiisse foras Petrum, et rediisse: primo enim sedebat ad ignem; et postea jam rediens, stare coeperat.

24. Sed forte ait aliquis: Nondum exierat, surrexerat autem exiturus. Hoc potest dicere qui putat foris ante januam secundo interrogatum negasse. Videamus ergo Joannis sequentia: Pontifex ergo, inquit, interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil: quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce ii sciunt quae dixerim ego. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Hic sane ostenditur quod Annas pontifex erat: nondum enim missus erat ad Caipham, cum jam illi diceretur, Sic respondes pontifici? Et hos duos, Annam et Caipham pontifices, commemorat etiam Lucas in initio Evangelii sui (Luc. III, 2). His dictis Joannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est, ad eamdem domum, ubi gesta sunt quae narravit, et unde ad Caipham missus est Jesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Matthaeus. Commemoravit autem ista Joannes quae interposuit recapitulans de Petro, et ad eam narrationem rediens, ita dicit, ut compleat trinam negationem: Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei. Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. Hoc igitur loco invenimus, et non ante januam, sed ad focum stantem, secundo negasse Petrum: quod fieri non posset, nisi jam rediisset, posteaquam foras exierat. Neque enim jam exierat, et foris eum vidit altera ancilla: sed cum exierat, eum vidit, id est, cum surgeret ut exiret, animadvertit eum, et dixit his qui erant ibi, id est, qui simul erant ad ignem intus in atrio, Et hic erat cum Jesu Nazareno. Ille autem qui foras exierat, hoc audito, rediens juravit illis contra nitentibus, Quia non novi hominem. Nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: Et coepit dicere circumstantibus, Quia hic ex illis est. Dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen ut ille audiret: unde rediens, et rursus ad ignem stans, resistebat negando verbis eorum. Deinde in eo quod Joannes ait, Dixerunt, Numquid et tu ex discipulis ejus es? quod redeunti et stanti dictum intelligimus, quod quoque confirmatur, non illam tantum alteram ancillam, quam commemorant in hac secunda negatione Matthaeus et Marcus, sed et alium quem commemorat Lucas, cum Petro id egisse; unde Joannes dicit, Dixerunt ergo ei. Quapropter sive posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio, quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est, ut se quasi purgaret negando: sive, quod est credibilius, non audivit quid de illo dictum fuerit, cum feras exiret, et posteaquam rediit, dixerunt ei ancilla, et ille alius quem Lucas commemorat, Numquid et tu ex discipulis ejus es? et dixit, Non sum: pertinacius insistente illo de quo Lucas ait, atque dicente, Et tu de illis es; cui Petrus ait, O homo, non sum. Liquido tamen colligitur, collatis de hac re omnibus Evangelistarum testimoniis, non ante januam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem. Matthaeum autem et Marcum, qui commemoraverunt exiisse eum foras, regressum ejus brevitatis causa tacuisse.

25. Nunc jam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Matthaeum solum jam explicasse meminerimus. Sequitur ergo Marcus et dicit: Et post pusillum rursus qui adstabant, dicebant Petro: Vere ex illis es; nam et Galilaeus es. Ille autem coepit anathematizare et jurare, Quia nescio hominem istum quem dicitis. Et statim iterum gallus cantavit. Lucas autem ita secutus, hoc idem narrat: Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est. Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo adhuc illo loquente, cantavit gallus. Joannes secutus de tertia Petri negatione, ita explicat: Dicit unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Quod igitur Matthaeus et Marcus dicunt, post pusillum, quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo, Et intervallo facto quasi horae unius: de hoc autem intervallo tacet Joannes. Item quod Matthaeus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Joannes quoque unum, eumque cognatum ejus, cujus abscidit Petrus auriculam; facile est intelligere, aut pluralem numerum pro singulari, usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum; aut quod unus maxime tanquam sciens, et qui eum viderat, affirmabat, caeteri autem secuti ejus fidem, Petrum simul urgebant: unde duos Evangelistas compendio pluralem numerum posuisse; alios autem duos eum solum significare voluisse, qui praecipuus in hoc erat. Jam vero illud quod Matthaeus ipsi Petro dictum fuisse asserit, Vere et tu ex illis es; nam et loquela tua manifestum te facit; sicut Joannes eidem Petro dictum asseverat, Nonne ego te vidi in horto cum illo? Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit, Vere ex illis est; nam et Galilaeus est ; sicut et Lucas, non Petro, sed de Petro dicit, Alius quidam affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est: aut sententiam intelligimus tenuisse eos qui compellatum dicunt Petrum; tantumdem enim valuit quod de illo coram illo dicebatur, quantum si illi diceretur: aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. Galli autem cantum post tertiam negationem secundum intelligimus, sicut Marcus expressit.

26. Sequitur ergo Matthaeus, ita dicens: Et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat, Priusquam gallus cantet, ter me negabis: et egressus foras, flevit amare. Marcus autem ita dicit: Recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus, Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis: et coepit flere. Lucas autem sic ait: Et conversus Dominus respexit Petrum: et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat, Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis: et egressus foras, Petrus flevit amare. Joannes de recordatione et fletu Petri tacet. Sane in eo quod ait Lucas, quod conversus Dominus respexit Petrum; quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. Quamvis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter servos, qui simul se ad ignem calefaciebant: non est autem credibile quod ibi audiebatur Dominus a Judaeis, ut corporalis fieret illa respectio. Namque cum dixisset Matthaeus, Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe; quis est qui te percussit? Secutus est dicens, Petrus vero sedebat foris in atrio; quod non diceret, nisi illa cum Domino intus agerentur: et quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. Nam posteaquam Marcus talia narravit, secutus ait, Et cum esset Petrus in atrio deorsum. Sicut ergo eo quod Matthaeus ait, Petrus vero sedebat foris in atrio, ostendit quod illa intus agerentur: sic eo quod dixit Marcus, Et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. Quomodo ergo respexit Petrum Dominus facie corporali? Quapropter mihi videtur illa respectio divinitus facta, ut ei veniret in mentem quoties jam negasset, et quid ei Dominus praedixisset, atque ita misericorditer Domino respiciente poeniteret eum, et salubriter fleret: sicut quotidie dicimus, Domine, respice me; et, Respexit eum Dominus, qui de aliquo periculo vel labore divina misericordia liberatus est: et sicut dictum est, Respice, et exaudi me (Psal. XII, 4); et Convertere, Domine, et libera animam meam (Psal. VI, 5): ita dictum arbitror, Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini. Denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Jesum quam Dominum, modo Lucas Dominum posuit dicens, Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini; Matthaeus autem et Marcus, quia de ista respectione tacuerunt, non verbi Domini, sed verbi Jesu eum recordatum esse dixerunt: ut etiam ex hoc intelligamus illam respectionem a Jesu, non humanis oculis, sed divinitus factam.