|
27. Sequitur ergo Matthaeus, et dicit: Mane autem facto,
consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi
adversus Jesum, ut eum morti traderent: et vinctum adduxerunt eum,
et tradiderunt Pontio Pilato praesidi (Matth. XXVII,
1-10). Marcus similiter: Et confestim mane, inquit, consilium
facientes summi sacerdotes cum senioribus et Scribis et universo
concilio, vincientes Jesum duxerunt et tradiderunt Pilato (Marc.
XV, 1). Lucas autem posteaquam complevit narrando Petri
negationem, recapitulavit quae cum Domino gesta sunt, jam ut
apparet, circa mane, atque ita contexuit narrationem: Et viri qui
tenebant illum, illudebant ei, caedentes; et velaverunt eum, et
percutiebant faciem ejus, et interrogabant eum, dicentes:
Prophetiza; quis est qui te percussit? Et alia multa blasphemantes
dicebant in eum. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis
et principes sacerdotum et Scribae; et duxerunt illum in concilium
suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. Et ait illis: Si
vobis dixero, non credetis mihi; si autem et interrogavero, non
respondebitis mihi, neque dimittetis: ex hoc autem erit Filius
hominis sedens a dextris virtutis Dei. Dixerunt autem omnes: Tu
ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. At illi
dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de
ore ejus. Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt eum ad Pilatum
(Luc. XXII, 63; XXIII, 1). Haec omnia narravit
Lucas; ubi intelligitur quod etiam Matthaeus et Marcus narraverunt,
quod interrogatus sit Dominus utrum ipse esset Filius Dei, et quod
dixerit, Dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a
dextris virtutis , et venientem in nubibus coeli, jam lucescente die
gestum, quando Lucas dicit, Et ut factus est dies: atque ita narrat
similia, etsi quid etiam ipse commemorat quod illi tacuerunt. Nocte
autem intelligimus per falsos testes actum esse cum Domino, quod
breviter commemoraverunt Matthaeus et Marcus, Lucas tacuit, qui
enarravit quae circa mane sunt gesta. Nam et illi, id est Matthaeus
et Marcus, contexuerunt narrationem in iis quae cum Domino acta sunt
usque ad mane: sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem;
qua terminata redierunt ad mane, ut inde caetera contexerent, quousque
perducerent quae cum Domino acta erant, sed nondum commemoraverant
quod mane factum esset (Matth. XXVI, 59-75, et Marc.
XIV, 55-72). Joannes quoque, cum ea quae cum Domino gesta
sunt ex quanta parte visum est, et Petri negationem totam
commemorasset, Adducunt ergo, inquit, Jesum ad Caipham in
praetorium. Erat autem mane (Joan. XVIII, 28): ubi
intelligimus aut aliquam fuisse causam quae coegerit Caipham esse in
praetorio, nec esse praesentem cum alii principes sacerdotum haberent
de Domino quaestionem; aut in domo ejus fuisse praetorium : tamen ad
ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. Sed quia
jam tanquam convictum reum adducebant, Caiphae autem jam antea visum
fuerat ut Jesus moreretur, nulla mora interposita est quin occidendus
Pilato traderetur. Quae igitur per Pilatum cum Domino gesta sunt,
ita Matthaeus narrat.
28. Ac primum excurrit inde, ut commemoret exitum Judae
traditoris, quem solus narravit, ita dicens: Tunc videns Judas,
qui eum tradidit, quia damnatus esset, poenitentia ductus, retulit
triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens:
Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos?
tu videris. Et projectis argenteis in templo, recessit; et abiens,
laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum acceptis argenteis,
dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis
est. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in
sepulturam peregrinorum: propter hoc vocatus est ager ille
Acheldemach, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem:
Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem
appretiaverunt filii Israel , et dederunt eos in agrum figuli, sicut
constituit mihi Dominus.
29. Si quis autem movetur quod hoc testimonium non invenitur in
Scriptura Jeremiae prophetae, et ideo putat fidei Evangelistae
aliquid derogandum; primo noverit non omnes codices Evangeliorum
habere quod per Jeremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam.
Possumus ergo dicere his potius codicibus esse credendum, qui
Jeremiae nomen non habent; dictum est enim hoc per prophetam, sed
Zachariam: unde putatur, codices esse mendosos qui habent nomen
Jeremiae, quia vel Zachariae habere debuerunt, vel nullius, sicut
quidam, sed tantum per prophetam dicentem, qui utique intelligitur
Zacharias. Sed utatur ista defensione, cui placet: mihi autem cur
non placeat, haec causa est, quia et plures codices habent Jeremiae
nomen; et qui diligentius in graecis exemplaribus Evangelium
consideraverunt, in antiquioribus graecis ita se perhibent invenisse:
et nulla fuit causa cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur
autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc
audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc
testimonium apud Jeremiam non inveniretur.
30. Quid ergo intelligendum est, nisi hoc actum esse secretiore
consilio providentiae Dei, qua mentes Evangelistarum sunt
gubernatae? Potuit enim fieri ut animo Matthaei Evangelium
conscribentis pro Zacharia Jeremias occurreret, ut fieri solet, quod
tamen sine ulla dubitatione emendaret, saltem ab aliis admonitus, qui
ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret
recordationi suae, quae sancto Spiritu regebatur, non frustra
occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita Dominus hoc
scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa
causa utilissima debet facillime cogitari, etiam sic esse insinuatum
ita omnes sanctos Prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se
consensione constare, ut hoc multo amplius sit, quam si omnium omnia
Prophetarum uno unius hominis ore dicerentur: et ideo indubitanter
accipi debere quaecumque per eos Spiritus sanctus dixit, et singula
esse omnium, et omnia singulorum. Cum igitur, et quae dicta sunt per
Jeremiam tam sint Zachariae quam Jeremiae, et quae dicta sunt per
Zachariam tam sint Jeremiae quam Zachariae; quid opus erat ut
emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se
scriptum relegisset; ac non potius sequens auctoritatem Spiritus
sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita
hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei
Dominus, ad informandos nos tantam verborum suorum inter Prophetas
esse concordiam, ut non absurde, imo congruentissime etiam Jeremiae
deputaremus quod per Zachariam dictum reperiremus? Si enim hodie
quisquam volens alicujus verba indicare, dicat nomen alterius a quo
dicta non sint , qui tamen sit amicissimus et familiaritate
conjunctissimus illi cujus verba dicere voluit; et continuo recordatus
alium pro alio se dixisse, ita se colligat atque corrigat, ut tamen
dicat, Bene dixi; quid aliud intuens, nisi tantam inter ambos esse
concordiam, inter illum scilicet cujus verba dicere voluit, et alium
cujus ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum
dixisse, quale si ille dixisset? quanto magis hoc de Prophetis
sanctis intelligendum et maxime commendandum fuit, ut omnium libros
tanquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia
crederetur, sicut nulla inveniretur, et in quo major esset constantia
veritatis, quam si omnia illa unus homo quamlibet doctissimus
loqueretur? Quod ergo hinc argumentum sumere conantur vel infideles
vel imperiti homines, quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum
Evangelistarum, hoc potius debent assumere fideles et docti ad
ostendendam unitatem sanctorum etiam Prophetarum.
31. Est et alia causa, quae mihi videtur alio tempore diligentius
pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam hujus operis
terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen Jeremiae in testimonio
Zachariae sic manere permissum, vel potius sancti Spiritus
auctoritate praeceptum sit. Est apud Jeremiam, quod emerit agrum a
filio fratris sui, et dederit ei argentum; non quidem sub hoc nomine
pretii quod positum est apud Zachariam, triginta argenteis;
verumtamen agri emptio non est apud Zachariam: quod autem prophetiam
de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit Evangelista, quod modo
de Domino completum est, ut hoc esset pretium ejus, manifestum est;
sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod Jeremias dixit,
hinc potuit mystice significari, ut non hic Zachariae nomen
poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Jeremiae, qui dixit de
agro empto; ut lecto Evangelio atque invento nomine Jeremiae, lecto
autem Jeremia et non invento testimonio de triginta argenteis, invento
tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre, et inde sensum
enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in Domino impletum
est. Nam illud quod subjecit huic testimonio Matthaeus cum ait,
Quem appretiaverunt filii Israel, et dederunt eos in agrum figuli,
sicut constituit mihi Dominus, nec apud Zachariam nec apud Jeremiam
reperitur. Unde magis ex persona ipsius Evangelistae accipiendum est
eleganter et mystice insertum, quia hoc ex Domini revelatione
cognoverit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, hujusmodi
pertinere prophetiam. Liber quippe empti agri apud Jeremiam jubetur
mitti in vas fictile (Jerem. XXXII, 9-44), et emitur hic
de pretio Domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum,
tanquam ad permansionem quietis eorum qui in hoc saeculo peregrinantes
consepeliuntur Christo per Baptismum. Nam et illam emptionem agri
hoc significare Jeremiae dixit Dominus, quia erit permansio de
captivitate liberatorum in illa terra. Haec tanquam delineanda
arbitratus sum, cum admonerem quid in his propheticis testimoniis in
unum redactis et evangelicae narrationi collatis, diligentius
attentiusque requiratur. Haec interposuit Matthaeus de Juda
traditore.
|
|