|
PROLOGUS. |
1. Nunc quoniam Matthaei narrationem contextim considerantes, et ei tres alios conferentes usque in finem, in nullo eos vel sibi vel inter se repugnare docuimus, Marcum similiter videamus; ut exceptis iis quae cum Matthaeo dixit, de quibus jam quod disserendum videbatur absolvimus, caetera ejus inspecta atque collata, nulli eorum repugnare monstrentur usque ad coenam Domini. Nam inde jam omnia omnium quatuor quemadmodum sibi conveniant usque in finem considerata tractavimus. |