|
Quomodo ostendatur, quod de piscibus captis Lucas commemoravit non
pertinere ad illud quod videtur simile Joannes narrasse post Domini
resurrectionem, atque inde jam usque ad coenam Domini, unde omnium
omnia usque in finem considerata sunt, nullam etiam ex Evangelio
Lucae tractatam esse quaestionem.
10. Sic ergo narrare Lucas incipit Evangelium: Fuit in diebus
Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice
Abia; et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth,
etc., usque ad eum locum ubi ait, Ut cessavit autem loqui, dixit ad
Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam (Luc.
I, 5; V, 4). Hoc totum non habet ullam repugnantiae
quaestionem. Joannes quidem videtur simile aliquid dicere, sed illud
longe aliud est, quod factum est post resurrectionem Domini ad mare
Tiberiadis (Joan. XXI, 1-11). Ibi enim non solum ipsum
tempus valde diversum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. Nam
retia illic in dexteram partem missa, centum quinquaginta tres pisces
ceperunt; magnos quidem: sed pertinuit ad Evangelistam dicere, quod
cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet
ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium
retia rumpebantur. Jam caetera similia Joanni Lucas non dixit, nisi
circa Domini passionem et resurrectionem: qui totus locus a coena
ipsius usque ad finem sic a nobis tractatus est, ut omnium collatis
testimoniis nihil eos dissentire doceremus.
|
|