|
De Joanne evangelista, quid a caeteris tribus distet.
11. Joannes est reliquus, qui jam non restat cui conferatur.
Quidquid enim singuli dixerunt, quae ab aliis non dicta sunt,
difficile est ut habeant aliquam repugnantiae quaestionem. Ac per hoc
liquido constat tres istos, Matthaeum scilicet, Marcum et Lucam,
maxime circa humanitatem Domini nostri Jesu Christi esse versatos,
secundum quam et rex et sacerdos est. Et ideo Marcus, qui in illo
mysterio quatuor animalium (Apoc. IV, 6, 7), hominis videtur
demonstrare personam, vel Matthaei magis comes videtur, quia cum illo
plura dicit propter regiam personam quae incomitata esse non solet,
quod in primo libro commemoravi (Lib. 1, cap. 3); vel quod
probabilius intelligitur, cum ambobus incedit. Nam quamvis Matthaeo
in pluribus, tamen in aliis nonnullis Lucae magis congruit: ut hoc
ipso demonstretur ad leonem et ad vitulum, hoc est, et ad regalem quam
Matthaeus, et ad sacerdotalem quam Lucas insinuat personam, id quod
Christus homo est, pertinere, quam figuram Marcus gerit pertinens ad
utrumque. Divinitas vero Christi qua aequalis est Patri, secundum
quod Verbum est et Deus apud Deum, et Verbum caro factum ut
habitaret in nobis (Joan. I, 11-4), secundum quod ipse et
Pater unum sunt (Id. X, 30), a Joanne maxime commendanda
suscepta est; qui sicut aquila in his quae Christus sublimius locutus
est, immoratur, nec in terram quodammodo nisi raro descendit.
Denique quamvis matrem Christi se nosse plane testetur, tamen nec in
ejus nativitate cum Matthaeo et Luca aliquid dicit, nec ejus
baptismum cum tribus commemorat, sed tantummodo ibi testimonium
Joannis alte sublimiterque commendans, relictis eis pergit cum illo ad
nuptias in Cana Galilaeae: ubi quamvis ipse Evangelista matrem ejus
fuisse commemoret, ille tamen dicit, Quid mihi et tibi est, mulier
(Id. II, 1-11)? non repellens de qua suscepit carnem, sed
suam tunc maxime insinuans divinitatem, aquam conversurus in vinum:
quae divinitas iliam etiam feminam fecerat, non in illa tacta erat.
12. Inde post paucos dies factos in Capharnaum, redit ad templum,
ubi eum commemorat dixisse de templo corporis sui, Solvite templum
hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Ibid., 12-22): ubi
maxime insinuat non solum quia Deus erat in templo Verbum caro
factum; verum etiam, quia eamdem carnem ipse resuscitavit, non utique
nisi secundum id quod unum est cum Patre, nec separabiliter operatur:
cum caeteris locis fortassis omnibus Scriptura non dicat, nisi quod
Deus illum suscitaverit; nec alicubi sic expressum est, quod cum
Deus resuscitarit Christum, etiam ipse se resuscitavit, quia cum
Patre unus Deus est, sicut hoc loco ubi ait, Solvite templum hoc,
et in tribus diebus suscitabo illud.
13. Inde cum illo Nicodemo quam magna, quam divina locutus est!
Inde rursus pergit ad testimonium Joannis, et commendat amicum sponsi
non gaudere nisi propter vocem sponsi. Ubi admonet animam humanam non
de seipsa sibi lucere, nec beari, nisi incommutabilis participatione
sapientiae. Inde ad mulierem Samaritanam, ubi commemoratur aqua unde
qui biberit non sitiet in aeternum. Inde rursus in Cana Galilaeae,
ubi fecerat de aqua vinum: ubi eum commemorat dixisse regulo, cujus
filius infirmabatur, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis
(Id. III, 1-IV, 54); usque adeo super omnia mutabilia
volens mentem credentis attollere, ut nec ipsa miracula, quae quamvis
divinitus de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri velit.
14. Inde Jerosolymam redit; fit sanus triginta octo annorum
languidus. Ex hac occasione quae dicuntur! quam diu dicuntur! Ibi
dictum est, Quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum
solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se
faciens Deo: ubi satis ostenditur quam non usitate, sicut solent
sancti homines dicere, dixerit patrem suum Deum, sed quod ei sit
aequalis insinuans: quippe paulo superius dixerat eis de sabbato
calumniantibus, Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ibi
exarserunt, non quia patrem suum diceret Deum; sed quod ei aequalis
vellet intelligi, dicendo, Pater meus usque modo operatur, et ego
operor: consequens esse ostendens, ut quoniam Pater operatur, et
Filius operetur; quia Pater sine Filio non operatur. Ibi enim et
paulo post ait, jam illis ob hoc irascentibus, Quaecumque enim ille
fecerit, haec et Filius similiter facit (Id. V).
15. Inde tandem descendit Joannes ad illos tres cum eodem Domino
in terra gradientes, ut quinque millia hominum panibus quinque
pascantur: ubi tamen solus commemorat quod cum vellent eum regem
facere, solus fugit in montem. Qua in re nihil mihi aliud videtur
animam rationalem commonere voluisse, nisi eo se nostrae menti
rationique regnare, quo est in excelsis, nulla cum hominibus
communione naturae, solus, quia unicus Patri: hoc autem mysterium
deorsum repentes carnales homines fugit, quia valde sublime est; unde
illos et ipse fugit in montem, qui regnum ejus terreno animo
requirebant; unde et alibi dicit, Regnum meum non est de hoc mundo
(Joan. XVIII, 36): neque etiam hoc nisi Joannes ipse
commemorat, volatu quodammodo aethereo supereminens terris, et gaudens
luce solis justitiae. Ab illo itidem monte post miraculum de quinque
panibus factum, cum iisdem tribus paululum remoratus, donec mare
transissent, quando ambulavit super aquas, continuo rursus se in
verbum Domini attollit, quam magnum, quam prolixum, quam diu
supernum et excelsum, ex occasione panis exortum, cum dixisset
turbis, Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia signa
vidistis, sed quia edistis de panibus, et satiati estis: operamini
non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam: et inde jam
talia diutissime atque excelsissime. Tunc ab ista verbi celsitudine
ceciderunt, qui post eum deinceps non ambulaverunt; cui sane
inhaeserunt, qui potuerunt intelligere, Spiritus est qui vivificat,
caro autem nihil prodest (Id. VI): quia utique et per carnem
spiritus prodest ; et solus spiritus prodest; caro autem sine spiritu
nihil prodest.
16. Deinde suis fratribus, id est cognatis carnis suae,
suggerentibus ut ascendat ad diem festum, quo possit innotescere
multitudini; quanta altitudine respondit, Tempus meum nondum
advenit; tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest mundus
odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo,
quia opera ejus mala sunt! Hoc est ergo, Tempus vestrum semper est
paratum, quia vos diem istum concupiscitis, de quo propheta dicit,
Ego autem non laboravi subsequens te, Domine: et diem hominis non
concupivi; tu scis (Jerem. XVII, 16): hoc est volare ad
lucem Verbi, et concupiscere illum diem quem videre concupivit
Abraham, et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Inde
jam ad diem festum cum ascendisset in templum, quae illum Joannes
locutum esse commemorat, quam mirabilia, quam divina, quam excelsa!
quod ipsi venire non possent quo esset iturus; quod et ipsum nossent,
et unde esset scirent; et esset verus qui eum miserit, quem illi
nescirent: tanquam diceret, Et unde sim scitis, et unde sim
nescitis. Quod quid aliud voluit intelligi, nisi secundum carnem
notum se illis esse potuisse, et gentem, et patriam ; secundum
divinitatem autem incognitum? Ibi etiam de dono Spiritus sancti
locutus, ostendit quis esset, quando munus altissimum dare potuisset
(Id. VII).
17. Rursus illuc de Oliveti monte regredientem, quae et quanta
narrat locutum, post veniam illi adulterae datam, quae velut lapidanda
oblata illi a tentatoribus fuerat; quando digito scribebat in terra,
tanquam illos tales in terra scribendos significaret, non in coelo,
ubi monuit discipulos se scriptos esse gauderent (Luc. X, 20);
aut quod se humiliando, quod capitis inclinatione monstrabat, signa in
terra faceret; aut quod jam tempus esset ut in terra quae fructum
daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex ejus conscriberetur!
Ergo post haec lucem mundi se dixit, et qui eum sequeretur non
ambulaturum in tenebris, sed habiturum lucem vitae. Dixit etiam se
esse principium, quod et loqueretur eis. Quo nomine utique se
distinxit ab illa luce quam fecit, tanquam lux per quam facta sunt
omnia: ut illud quod se dixerat lucem mundi, non sic acciperetur
quemadmodum discipulis ait, Vos estis lux mundi. Illi enim tanquam
lucerna, quae non est ponenda sub modio, sed super candelabrum
(Matth. V, 14, 15), sicut et de Joanne Baptista, Ille
erat, inquit, lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35): sed
ipse sicut principium, de quo dictum est, Nos omnes de plenitudine
ejus accepimus (Id. I, 16). Ibi dixit se Filium esse
veritatem , quae nisi liberaverit, nemo erit liber (Id. VIII,
1-36).
18. Inde posteaquam illuminavit a nativitate caecum, ex ipsa
occasione in prolixo ejus sermone demoratur Joannes, de ovibus, et
pastore, et janua, et de potestate ponendi animam suam et iterum
sumendi eam, in quo excellentissimam potestatem suae divinitatis
ostendit. Inde cum Encaenia in Jerosolymis fierent, commemorat ei
dixisse Judaeos: Quousque animam nostram tollis? si tu es
Christus, dic nobis palam. Atque inde sumpta opportunitate
sermonis, quae etiam sublimia dixerit, narrat. Ibi dixit, Ego et
Pater unum sumus. Inde jam resuscitatum ab eo Lazarum praedicat,
ubi dixit, Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si
mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non
morietur in aeternum. In quibus verbis quid nisi altitudinem
divinitatis ejus agnoscimus, cujus in aeternum participatione vivemus?
Inde iterum Joannes occurrit in Bethania Matthaeo et Marco
(Matth. XXVI, 6-13, et Marc. XIV, 3-9), ubi
factum est illud de unguento pretioso, quo pedes ejus a Maria caputque
perfusum est (Joan. IX, 1-XII, 8): atque hinc deinceps
usque ad passionem et resurrectionem Domini cum tribus Evangelistis
Joannes graditur, sed in locis eisdem narratione versante.
19. Caeterum quod ad sermones Domini attinet, non cessat se
attollere in ea quae ille ab hinc etiam sublimiter diuturneque locutus
est. Nam et quando eum voluerunt videre Gentiles per Philippum et
Andream, habuit excelsum sermonem, quem aliorum Evangelistarum
nullus inseruit: ibi praeclara iterum de luce illuminante et lucis
filios faciente commemorat (Id. XII, 20-50). Deinde in
ipsa coena, de qua, Evangelistarum nullus tacuit, quam multa et quam
excelsa verba ejus Joannes commemorat, quae alii tacuerunt! non solum
de commendatione humilitatis, quando pedes discipulorum lavit; sed cum
expressus per buccellam traditor ejus exiisset, remanentibus cum illo
undecim, in sermone ipsius mirabiliter stupendo maximeque diuturno idem
Joannes immoratus est, ubi dixit, Qui vidit me, vidit et Patrem:
ubi multa locutus est de Spiritu sancto paracleto quem missurus eis
erat; et de sua clarificatione quam habuit apud Patrem priusquam
mundus esset; et quod unum nos faceret in se, sicut ipse et Pater
unum sunt; non ut ipse et Pater et nos unum, sed nos unum sicut ipsi
unum: multaque alia mireque sublimia, de quibus disserere sicut dignum
est, etiamsi essemus idonei, in hoc tamen opere non id nos suscepisse
quis non advertat (Joan. XIII-XVII)? quod alibi fortasse
reddendum est, hic certe non est expetendum. Commendare quippe
volumus amatoribus verbi Dei et studiosis sanctae veritatis, quamvis
ejusdem Christi qui verus et verax est, annuntiator atque praedicator
Joannes in Evangelio suo fuerit, cujus et caeteri tres qui
scripserunt Evangelium, et caeteri Apostoli qui non quidem ipsam
narrationem scribendam susceperunt, in ea tamen praedicatione sui
officii munus impleverunt: longe tamen hunc in Christi altiora
subvectum ab ipso initio libri sui, raro fuisse cum caeteris, id est,
primo circa Jordanem propter testimonium Joannis Baptistae; inde
trans mare Tiberiadis, quando turbas de quinque panibus pavit, et
super aquas ambulavit; tertio in Bethania, ubi unguento pretioso
fidelis feminae devotione perfusus est; donec inde illis occurreret ad
passionis tempus, quod cum eis erat necessario narraturus: ubi tamen
ipsam Dominicam coenam, de qua nullus eorum tacuit, multo opulentius
tanquam de cellario Dominici pectoris, ubi discumbere solebat,
exhibuit. Ipsum deinde Pilatum verbis altioribus percutit, dicens
regnum suum non esse de hoc mundo, regemque se natum, et ad hoc
venisse in hunc mundum, ut testimonium perhibeat veritati (Id.
XVIII, 36 et 37). Mariam quoque post resurrectionem mystica
altitudine vitans , Noli me, inquit, tangere: nondum enim ascendi
ad Patrem (Id. XX, 17). Discipulis etiam insufflando dedit
Spiritum sanctum (Ibid. 22), ne ipse Spiritus qui Trinitati
consubstantialis et coaeternus est, tantummodo Patris esse, non etiam
Filii Spiritus putaretur.
20. Postremo suas oves Petro se amanti, eumque amorem ter
confitenti commendans, dicit eumdem Joannem sic se velle manere donec
veniat (Id. XXI, 15 et 23): ubi etiam mihi videtur alto
docuisse mysterio, istam ipsam Joannis evangelicam dispensationem,
qua in lucem liquidissimam Verbi sublimiter fertur, ubi Trinitatis
aequalitas et incommutabilitas videri potest, et qua maxime proprietate
distet a caeteris homo cujus susceptione Verbum caro factum est,
perspicue cerni cognoscique non posse, nisi cum ipse Dominus venerit:
ideo sic manebit donec veniat; manebit autem nunc in fide credentium,
tunc autem facie ad faciem contemplandum erit (I Cor. XIII,
12), cum apparuerit vita nostra, et nos cum ipso apparebimus in
gloria (Coloss. III, 4). Quisquis autem arbitratur homini
vitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut demoto atque
discusso omni nubilo phantasiarum corporalium atque carnalium,
serenissima incommutabilis veritatis luce potiatur, et mente penitus a
consuetudine vitae hujus alienata illi constanter et indeclinabiliter
haereat; nec quid quaerat, nec quis quaerat intelligit: credat ergo
potius sublimi auctoritati minimeque fallaci, quamdiu sumus in corpore
peregrinari nos a Domino, et ambulare per fidem, nondum per speciem
(II Cor. V, 6, 7); ac sic perseveranter retinens atque
custodiens fidem, spem et charitatem, intendat in speciem ex pignore
quod accepimus sancti Spiritus, qui nos docebit omnem veritatem
(Joan. XVI, 13), cum Deus qui suscitavit Jesum Christum a
mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem
Spiritum ejus in nobis (Rom. VIII, 10, 11). Prius autem
quam vivificetur hoc quod mortuum est propter peccatum, procul dubio
corruptibile est, et aggravat animam (Sap. IX, 15); et si
quando adjuta excedit hanc nebulam, qua tegitur omnis terra (Eccli.
XXIV, 6), id est, hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis
vita terrena, tanquam rapida coruscatione perstringitur, et in suam
infirmitatem redit, vivente desiderio quo rursus erigatur, nec
sufficiente munditia qua figatur. Et quanto quisque hoc magis potest,
tanto major est: quanto autem minus, tanto minor. Si autem nihil
adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per
fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus hujus
saeculi, moralis virtutis actione, tanquam in comitatu trium illorum
Evangelistarum cum mediatore Christo ambulans: eumque qui Filius
Dei semper est, propter nos filium hominis factum, ut sempiterna
virtus ejus et divinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata
de nostro nobis in se atque ad se faceret viam, cum magnae spei
laetitia fideliter teneat. Ne peccet, a rege Christo regatur; si
forte peccaverit, ab eodem sacerdote Christo expietur: atque ita in
actione bonae conversationis et vitae nutritus , pennis geminae
dilectionis tanquam duabus alis validis evectus a terris, ab eodem ipso
Christo Verbo illuminetur, Verbo quod in principio erat, et Verbum
apud Deum erat, et Verbum Deus erat (Joan. I, 1); etsi per
speculum et in aenigmate, longe tamen sublimius ab omni similitudine
corporali. Quapropter, quamvis in illis tribus activae, in Joannis
autem Evangelio dona contemplativae virtutis eluceant eis qui haec
dignoscere sunt idonei; tamen et hoc Joannis, quoniam ex parte est,
sic manebit donec veniat quod perfectum est (I Cor. XIII,
12, 9, 10). Et alii quidem datur per Spiritum sermo
sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum (Id.
XII, 8); alius diem Domino sapit (Rom. XIV, 6), alius
de pectore Domini liquidius aliquid bibit, alius levatus usque ad
tertium coelum, ineffabilia verba audit (II Cor. XII,
2-4): omnes tamen, quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a
Domino (Id. V, 6); et omnibus bonae spei fidelibus in libro
vitae scriptis servatur quod dictum est, Et ego diligam eum, et
ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21). Verumtamen in hac
peregrinatione quantum in rei hujus intelligentia vel scientia quisque
profecerit, tanto magis caveat diabolica vitia, superbiam et
invidentiam. Meminerit hoc ipsum Evangelium Joannis quam multo
amplius erigit ad contemplationem veritatis, tam multo amplius
praecipere de dulcedine charitatis: et quia illud praeceptum verissimum
ac saluberrimum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus
(Eccli. III, 20); qui evangelista Christum longe caeteris
altius commendat, apud eum discipulis pedes lavat (Joan. XIII,
5).
|
|