CAPUT PRIMUM.

In Evangelio Marci, exceptis his quae cum Matthaeo dixit, quomodo nulla repugnantia demonstretur ab initio usque ad illud ubi ait, Et ingrediuntur Capharnaum, et statim sabbatis docebat eos: quod cum Luca dicit.

2. Sic ergo incipit Marcus: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta, etc., usque ad illud ubi ait, Et ingrediuntur Capharnaum, et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos (Marc. I, 1-21). In hac tota contextione omnia superiora cum Matthaeo considerata sunt: hoc autem Marcus quia ingressus Capharnaum in synagogam eorum docebat eos sabbatis, cum Luca dixit (Luc. IV, 31); sed nihil habet quaestionis.