CAPUT II.

De homine a quo spiritus immundus ejectus est convexans eum, quomodo Lucae qui hoc cum eo dixit, non repugnet.

3. Sequitur Marcus, et dicit: Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut Scribae. Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo, et exclamavit, dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos, etc., usque ad eum locum ubi ait, Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens (Marc. I, 22 39). Et in hoc toto loco quamvis sint quaedam, quae cum solo Luca dixit, tamen jam tractata sunt, cum Matthaei narrationem continuam teneremus; quia in ipsum ordinem sic incurrerant, ut ea praetermittenda non arbitrarer. Sed Lucas de spiritu immundo ait quod sic exierit ab homine, ut nihil ei noceret: Marcus autem, Et discerpens eum, inquit, spiritus immundus, exclamans voce magna, exit ab eo. Potest ergo videri contrarium: quomodo enim discerpens, vel, sicut aliqui codices habent, convexans eum, cui nihil nocuit secundum Lucam? Sed et ipse Lucas, Et cum projecisset illum, inquit, daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque ei nocuit (Luc. IV, 33-35). Unde intelligitur hoc dixisse Marcum, convexans eum, quod Lucas dixit, cum projecisset eum in medium: ut quod secutus ait, nihilque ei nocuit, hoc intelligatur, quia illa jactatio membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire daemonia, etiam quibusdam membris amota vexatione elisis .