|
De nomine Petri, quomodo etiam atque etiam commendetur, non
repugnare Joanni, qui dixit quando hoc nomen accepit.
4. Sequitur idem Marcus: Et venit ad eum leprosus deprecans eum,
et genu flexo dixit: Si vis, potes me mundare, etc., usque ad
illud ubi ait, Et clamabant dicentes: Tu es filius Dei. Et
vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum (Marc. I, 40;
III, 12). Huic quod ultimum posuimus simile aliquid et Lucas
dicit, sed sine aliqua repugnantiae quaestione (Luc. IV, 41).
Sequitur Marcus: Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit
ipse, et venerunt ad eum: et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut
mitteret eos praedicare; et dedit illis potestatem curandi
infirmitates, et ejiciendi daemonia. Et imposuit Simoni nomen
Petrus, etc., usque ad illud ubi ait, Et abiit, et coepit
praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Jesus, et omnes
mirabantur (Marc. III; V, 20). De nominibus discipulorum
jam et antea me locutum scio, cum Matthaei sequerer ordinem (Supra,
lib. 2, c. 17 et 53); et hic rursus admoneo, ne quisquam
putet nunc accepisse nomen Simonem, ut Petrus vocaretur, et sit
contrarium Joanni qui longe ante illi dictum esse commemorat, Tu
vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus (Joan. I, 42):
ipsa enim verba Domini commemoravit, quibus ei nomen imposuit;
Marcus autem hoc loco id recapitulando commemoravit, cum ait, Et
imposuit Simoni nomen Petrus. Cum enim vellet nomina duodecim
Apostolorum enumerare, et necesse haberet Petrum dicere, breviter
insinuare voluit quod non hoc antea vocaretur, sed hoc ei Dominus
nomen imposuerit, non tunc, sed quando Joannes ipsa verba Domini
posuit. Caetera nihil cuiquam repugnant, et antea jam pertractata
sunt.
|
|